9.
1 factum est autem cum perfecisset Salomon
aedificium domus Domini et aedificium regis et omne quod optaverat et voluerat
facere
2 apparuit Dominus ei secundo sicut apparuerat ei in
Gabaon
3 dixitque Dominus ad eum exaudivi orationem tuam et
deprecationem tuam qua deprecatus es coram me sanctificavi domum hanc quam
aedificasti ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum et erunt oculi mei et cor
meum ibi cunctis diebus
4 tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit
pater tuus in simplicitate cordis et in aequitate et feceris omnia quae
praecepi tibi et legitima mea et iudicia mea servaveris
5 ponam thronum regni tui super Israhel in
sempiternum sicut locutus sum David patri tuo dicens non auferetur de genere
tuo vir de solio Israhel
6 si autem aversione aversi fueritis vos et
filii vestri non sequentes me nec custodientes mandata mea et caerimonias quas
proposui vobis sed abieritis et colueritis deos alienos et adoraveritis eos
7 auferam Israhel de superficie terrae quam
dedi eis et templum quod sanctificavi nomini meo proiciam a conspectu meo
eritque Israhel in proverbium et in fabulam cunctis populis
8 et domus haec erit in exemplum omnis qui
transierit per eam stupebit et sibilabit et dicet quare fecit Dominus sic
terrae huic et domui huic
9 et respondebunt quia dereliquerunt
Dominum Deum suum qui eduxit patres eorum de terra Aegypti et secuti sunt deos
alienos et adoraverunt eos et coluerunt idcirco induxit Dominus super eos omne
malum hoc
10 expletis autem annis viginti postquam
aedificaverat Salomon duas domos id est domum Domini et domum regis
11 Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina
et abiegna et aurum iuxta omne quod opus habuerat tunc dedit Salomon Hiram
viginti oppida in terra Galileae
12 egressusque est Hiram de Tyro ut videret
oppida quae dederat ei Salomon et non placuerunt ei
13 et ait haecine sunt civitates quas
dedisti mihi frater et appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc
14 misit quoque Hiram ad regem centum viginti
talenta auri
15 haec est summa expensarum quam obtulit rex
Salomon ad aedificandam domum Domini et domum suam et Mello et murum Hierusalem
et Eser et Mageddo et Gazer
16 Pharao rex Aegypti ascendit et cepit Gazer
succenditque eam igni et Chananeum qui habitabat in civitate interfecit et
dedit eam in dote filiae suae uxori Salomonis
17 aedificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron
inferiorem
18 et Baalath et Palmyram in terra solitudinis
19 et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant
absque muro munivit et civitates curruum et civitates equitum et quodcumque ei
placuit ut aedificaret in Hierusalem et in Libano et in omni terra potestatis
suae
20 universum populum qui remanserat de
Amorreis et Hettheis et Ferezeis et Eveis et Iebuseis qui non sunt de filiis
Israhel
21 horum filios qui remanserant in terra
quos scilicet non potuerant filii Israhel exterminare fecit Salomon tributarios
usque ad diem hanc
22 de filiis autem Israhel non constituit
Salomon servire quemquam sed erant viri bellatores et ministri eius et
principes et duces et praefecti curruum et equorum
23 erant autem principes super omnia opera
Salomonis praepositi quingenti quinquaginta qui habebant subiectum populum et
statutis operibus imperabant
24 filia autem Pharaonis ascendit de civitate David
in domum suam quam aedificaverat ei tunc aedificavit Mello
25 offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos
singulos holocausta et pacificas victimas super altare quod aedificaverat
Domino et adolebat thymiama coram Domino perfectumque est templum
26 classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber
quae est iuxta Ahilam in litore maris Rubri in terra Idumea
27 misitque Hiram in classe illa servos suos viros
nauticos et gnaros maris cum servis Salomonis
28 qui cum venissent in Ophir sumptum inde aurum
quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem
|