22.
1 transierunt igitur tres anni absque
bello inter Syriam et Israhel
2 in anno autem tertio descendit Iosaphat rex Iuda
ad regem Israhel
3 dixitque rex Israhel ad servos suos ignoratis quod
nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriae
4 et ait ad Iosaphat veniesne mecum ad proeliandum
in Ramoth Galaad
5 dixitque Iosaphat ad regem Israhel sicut ego sum
ita et tu populus meus et populus tuus unum sunt et equites mei et equites tui
dixitque Iosaphat ad regem Israhel quaere oro te hodie sermonem Domini
6 congregavit ergo rex Israhel prophetas
quadringentos circiter viros et ait ad eos ire debeo in Ramoth Galaad ad
bellandum an quiescere qui responderunt ascende et dabit Dominus in manu regis
7 dixit autem Iosaphat non est hic propheta Domini
quispiam ut interrogemus per eum
8 et ait rex Israhel ad Iosaphat remansit vir unus
per quem possimus interrogare Dominum sed ego odi eum quia non prophetat mihi
bonum sed malum Micheas filius Hiemla cui Iosaphat ait ne loquaris ita rex
9 vocavit ergo rex Israhel eunuchum quendam et dixit
ei festina adducere Micheam filium Hiemla
10 rex autem Israhel et Iosaphat rex Iuda sedebat
unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae
Samariae et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum
11 fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaan cornua
ferrea et ait haec dicit Dominus his ventilabis Syriam donec deleas eam
12 omnesque prophetae similiter prophetabant
dicentes ascende in Ramoth Galaad et vade prospere et tradet Dominus in manu
regis
13 nuntius vero qui ierat ut vocaret Micheam locutus
est ad eum dicens ecce sermones prophetarum ore uno bona regi praedicant sit
ergo et sermo tuus similis eorum et loquere bona
14 cui Micheas ait vivit Dominus quia
quodcumque dixerit mihi Dominus hoc loquar
15 venit itaque ad regem et ait illi rex
Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad proeliandum an cessare cui ille
respondit ascende et vade prospere et tradet Dominus in manu regis
16 dixit autem rex ad eum iterum atque
iterum adiuro te ut non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine Domini
17 et ille ait vidi cunctum Israhel
dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem et ait Dominus non
habent dominum isti revertatur unusquisque in domum suam in pace
18 dixit ergo rex Israhel ad Iosaphat
numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum
19 ille vero addens ait propterea audi
sermonem Domini vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum
caeli adsistentem ei a dextris et a sinistris
20 et ait Dominus quis decipiet Ahab regem
Israhel ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad et dixit unus verba huiuscemodi
et alius aliter
21 egressus est autem spiritus et stetit
coram Domino et ait ego decipiam illum cui locutus est Dominus in quo
22 et ille ait egrediar et ero spiritus
mendax in ore omnium prophetarum eius et dixit Dominus decipies et praevalebis
egredere et fac ita
23 nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum
mendacii in ore omnium prophetarum tuorum qui hic sunt et Dominus locutus est
contra te malum
24 accessit autem Sedecias filius Chanaan et
percussit Micheam in maxillam et dixit mene ergo dimisit spiritus Domini et
locutus est tibi
25 et ait Micheas visurus es in die illa
quando ingredieris cubiculum intra cubiculum ut abscondaris
26 et ait rex Israhel tollite Micheam et
maneat apud Amon principem civitatis et apud Ioas filium Ammelech
27 et dicite eis haec dicit rex mittite
virum istum in carcerem et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae
donec revertar in pace
28 dixitque Micheas si reversus fueris in
pace non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes
29 ascendit itaque rex Israhel et Iosaphat
rex Iuda in Ramoth Galaad
30 dixitque rex Israhel ad Iosaphat sume
arma et ingredere proelium et induere vestibus tuis porro rex Israhel mutavit
habitum et ingressus est bellum
31 rex autem Syriae praeceperat principibus
curruum triginta duobus dicens non pugnabitis contra minorem et maiorem
quempiam nisi contra regem Israhel solum
32 cum ergo vidissent principes curruum
Iosaphat suspicati sunt quod ipse esset rex Israhel et impetu facto pugnabant
contra eum et exclamavit Iosaphat
33 intellexeruntque principes curruum quod
non esset rex Israhel et cessaverunt ab eo
34 unus autem quidam tetendit arcum in
incertum sagittam dirigens et casu percussit regem Israhel inter pulmonem et
stomachum at ille dixit aurigae suo verte manum tuam et eice me de exercitu
quia graviter vulneratus sum
35 commissum est ergo proelium in die illa
et rex Israhel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vesperi fluebat
autem sanguis plagae in sinum currus
36 et praeco personuit in universo exercitu
antequam sol occumberet dicens unusquisque revertatur in civitatem et in terram
suam
37 mortuus est autem rex et perlatus est
Samariam sepelieruntque regem in Samaria
38 et laverunt currum in piscina Samariae et
linxerunt canes sanguinem eius et habenas laverunt iuxta verbum Domini quod
locutus fuerat
39 reliqua vero sermonum Ahab et universa
quae fecit et domus eburneae quam aedificavit cunctarumque urbium quas extruxit
nonne scripta sunt haec in libro verborum dierum regum Israhel
40 dormivit ergo Ahab cum patribus suis et
regnavit Ohozias filius eius pro eo
41 Iosaphat filius Asa regnare coeperat super Iudam
anno quarto Ahab regis Israhel
42 triginta quinque annorum erat cum regnare
coepisset et viginti et quinque annos regnavit in Hierusalem nomen matris eius
Azuba filia Salai
43 et ambulavit in omni via Asa patris sui
et non declinavit ex ea fecitque quod rectum est in conspectu Domini
44 verumtamen excelsa non abstulit adhuc
enim populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis
45 pacemque habuit Iosaphat cum rege Israhel
46 reliqua autem verborum Iosaphat et opera
eius quae gessit et proelia nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum
regum Iuda
47 sed et reliquias effeminatorum qui
remanserant in diebus Asa patris eius abstulit de terra
48 nec erat tunc rex constitutus in
Edom
49 rex vero Iosaphat fecerat classes
in mari quae navigarent in Ophir propter aurum et ire non potuerunt quia
confractae sunt in Asiongaber
50 tunc ait Ohozias filius Ahab ad
Iosaphat vadant servi mei cum servis tuis in navibus et noluit Iosaphat
51 dormivitque cum patribus suis et
sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Ioram filius eius
pro eo
52 Ohozias autem filius Ahab regnare
coeperat super Israhel in Samaria anno septimodecimo Iosaphat regis Iuda
regnavitque super Israhel duobus annis
53 et fecit malum in conspectu Domini
et ambulavit in via patris sui et matris suae et in via Hieroboam filii Nabath
qui peccare fecit Israhel
54 servivit quoque Baal et adoravit
eum et inritavit Dominum Deum Israhel iuxta omnia quae fecerat pater eius
|