2.
1 factum est autem cum levare vellet Dominus
Heliam per turbinem in caelum ibant Helias et Heliseus de Galgalis
2 dixitque Helias ad Heliseum sede hic quia
Dominus misit me usque Bethel cui ait Heliseus vivit Dominus et vivit anima tua
quia non derelinquam te cumque descendissent Bethel
3 egressi sunt filii prophetarum qui erant
Bethel ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollat
dominum tuum a te qui respondit et ego novi silete
4 dixit autem Helias ad Heliseum sede hic
quia Dominus misit me in Hiericho et ille ait vivit Dominus et vivit anima tua
quia non derelinquam te cumque venissent Hierichum
5 accesserunt filii prophetarum qui erant
in Hiericho ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollet
dominum tuum a te et ait et ego novi silete
6 dixit autem ei Helias sede hic quia
Dominus misit me ad Iordanem qui ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non
derelinquam te ierunt igitur ambo pariter
7 et quinquaginta viri de filiis
prophetarum secuti sunt qui et steterunt e contra longe illi autem ambo stabant
super Iordanem
8 tulitque Helias pallium suum et involvit
illud et percussit aquas quae divisae sunt in utramque partem et transierunt
ambo per siccum
9 cumque transissent Helias dixit ad
Heliseum postula quod vis ut faciam tibi antequam tollar a te dixitque Heliseus
obsecro ut fiat duplex spiritus tuus in me
10 qui respondit rem difficilem postulasti attamen
si videris me quando tollor a te erit quod petisti si autem non videris non
erit
11 cumque pergerent et incedentes sermocinarentur
ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque et ascendit Helias per
turbinem in caelum
12 Heliseus autem videbat et clamabat pater
mi pater mi currus Israhel et auriga eius et non vidit eum amplius
adprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes
13 et levavit pallium Heliae quod ceciderat
ei reversusque stetit super ripam Iordanis
14 et pallio Heliae quod ceciderat ei
percussit aquas et dixit ubi est Deus Heliae etiam nunc percussitque aquas et
divisae sunt huc atque illuc et transiit Heliseus
15 videntes autem filii prophetarum qui
erant in Hiericho de contra dixerunt requievit spiritus Heliae super Heliseum
et venientes in occursum eius adoraverunt eum proni in terram
16 dixeruntque illi ecce cum servis tuis
sunt quinquaginta viri fortes qui possint ire et quaerere dominum tuum ne forte
tulerit eum spiritus Domini et proiecerit in uno montium aut in una vallium qui
ait nolite mittere
17 coegeruntque eum donec adquiesceret et
diceret mittite et miserunt quinquaginta viros qui cum quaesissent tribus
diebus non invenerunt
18 et reversi sunt ad eum at ille habitabat
in Hiericho dixitque eis numquid non dixi vobis nolite ire
19 dixerunt quoque viri civitatis ad
Heliseum ecce habitatio civitatis huius optima est sicut tu ipse domine
perspicis sed aquae pessimae sunt et terra sterilis
20 at ille ait adferte mihi vas novum et
mittite in illud sal qui cum adtulissent
21 egressus ad fontem aquarum misit in eum
sal et ait haec dicit Dominus sanavi aquas has et non erit ultra in eis mors
neque sterilitas
22 sanatae sunt ergo aquae usque ad diem
hanc iuxta verbum Helisei quod locutus est
23 ascendit autem inde Bethel cumque ascenderet per
viam pueri parvi egressi sunt de civitate et inludebant ei dicentes ascende
calve ascende calve
24 qui cum se respexisset vidit eos et
maledixit eis in nomine Domini egressique sunt duo ursi de saltu et
laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros
25 abiit autem inde in montem Carmeli et
inde reversus est Samariam
|