3.
1 Ioram vero filius Ahab regnavit super
Israhel in Samaria anno octavodecimo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim
annis
2 et fecit malum coram Domino sed non sicut
pater suus et mater tulit enim statuas Baal quas fecerat pater eius
3 verumtamen in peccatis Hieroboam filii
Nabath qui peccare fecit Israhel adhesit nec recessit ab eis
4 porro Mesa rex Moab nutriebat pecora
multa et solvebat regi Israhel centum milia agnorum et centum milia arietum cum
velleribus suis
5 cumque mortuus fuisset Ahab praevaricatus
est foedus quod habebat cum rege Israhel
6 egressus est igitur rex Ioram in die illa
de Samaria et recensuit universum Israhel
7 misitque ad Iosaphat regem Iuda dicens
rex Moab recessit a me veni mecum contra Moab ad proelium qui respondit
ascendam qui meus est tuus est populus meus populus tuus equi mei equi tui
8 dixitque per quam viam ascendemus at ille
respondit per desertum Idumeae
9 perrexerunt igitur rex Israhel et rex Iuda et rex
Edom et circumierunt per viam septem dierum nec erat aqua exercitui et iumentis
quae sequebantur eos
10 dixitque rex Israhel eheu eheu eheu
congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manu Moab
11 et ait Iosaphat estne hic propheta Domini
ut deprecemur Dominum per eum et respondit unus de servis regis Israhel est hic
Heliseus filius Saphat qui fundebat aquam super manus Heliae
12 et ait Iosaphat est apud eum sermo Domini
descenditque ad eum rex Israhel et Iosaphat et rex Edom
13 dixit autem Heliseus ad regem Israhel
quid mihi et tibi est vade ad prophetas patris tui et matris tuae et ait illi
rex Israhel quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manu
Moab
14 dixit autem Heliseus vivit Dominus
exercituum in cuius conspectu sto quod si non vultum Iosaphat regis Iudae
erubescerem ne adtendissem quidem te nec respexissem
15 nunc autem adducite mihi psalten cumque
caneret psaltes facta est super eum manus Domini et ait
16 haec dicit Dominus facite alveum
torrentis huius fossas et fossas
17 haec enim dicit Dominus non videbitis
ventum neque pluviam et alveus iste replebitur aquis et bibetis vos et familiae
vestrae et iumenta vestra
18 parumque hoc est in conspectu Domini
insuper tradet etiam Moab in manu vestra
19 et percutietis omnem civitatem munitam et
omnem urbem electam et universum lignum fructiferum succidetis cunctosque
fontes aquarum obturabitis et omnem agrum egregium operietis lapidibus
20 factum est igitur mane quando sacrificium
offerri solet et ecce aquae veniebant per viam Edom et repleta est terra aquis
21 universi autem Moabitae audientes quod
ascendissent reges ut pugnarent adversum eos convocaverunt omnes qui accincti
erant balteo desuper et steterunt in terminis
22 primoque mane surgentes et orto iam sole
ex adverso aquarum viderunt Moabitae contra aquas rubras quasi sanguinem
23 dixeruntque sanguis est gladii
pugnaverunt reges contra se et caesi sunt mutuo nunc perge ad praedam Moab
24 perrexeruntque in castra Israhel porro
consurgens Israhel percussit Moab at illi fugerunt coram eis venerunt igitur
qui vicerant et percusserunt Moab
25 et civitates destruxerunt et omnem agrum
optimum mittentes singuli lapides repleverunt et universos fontes aquarum
obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt ita ut muri tantum fictiles
remanerent et circumdata est civitas a fundibalariis et magna ex parte percussa
26 quod cum vidisset rex Moab praevaluisse
scilicet hostes tulit secum septingentos viros educentes gladium ut inrumperet
ad regem Edom et non potuerunt
27 arripiensque filium suum primogenitum qui
regnaturus erat pro eo obtulit holocaustum super murum et facta est indignatio
magna in Israhel statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam
|