4.
1 mulier autem quaedam de uxoribus
prophetarum clamabat ad Heliseum dicens servus tuus vir meus mortuus est et tu
nosti quia servus tuus fuit timens Dominum et ecce creditor venit ut tollat duos
filios meos ad serviendum sibi
2 cui dixit Heliseus quid vis ut faciam
tibi dic mihi quid habes in domo tua at illa respondit non habeo ancilla tua
quicquam in domo mea nisi parum olei quo unguear
3 cui ait vade pete mutuo ab omnibus vicinis tuis
vasa vacua non pauca
4 et ingredere et claude ostium cum
intrinsecus fueris tu et filii tui et mitte inde in omnia vasa haec et cum
plena fuerint tolles
5 ivit itaque mulier et clusit ostium super
se et super filios suos illi offerebant vasa et illa infundebat
6 cumque plena fuissent vasa dixit ad
filium suum adfer mihi adhuc vas et ille respondit non habeo stetitque oleum
7 venit autem illa et indicavit homini Dei
et ille vade inquit vende oleum et redde creditori tuo tu autem et filii tui
vivite de reliquo
8 facta est autem quaedam dies et
transiebat Heliseus per Sunam erat autem ibi mulier magna quae tenuit eum ut
comederet panem cumque frequenter inde transiret devertebat ad eam ut comederet
panem
9 quae dixit ad virum suum animadverto quod
vir Dei sanctus est iste qui transit per nos frequenter
10 faciamus ergo cenaculum parvum et ponamus
ei in eo lectulum et mensam et sellam et candelabrum ut cum venerit ad nos
maneat ibi
11 facta est igitur dies quaedam et veniens
devertit in cenaculum et requievit ibi
12 dixitque ad Giezi puerum suum voca
Sunamitin istam qui cum vocasset eam et illa stetisset coram eo
13 dixit ad puerum loquere ad eam ecce
sedule in omnibus ministrasti nobis quid vis ut faciam tibi numquid habes
negotium et vis ut loquar regi sive principi militiae quae respondit in medio
populi mei habito
14 et ait quid ergo vult ut faciam ei
dixitque Giezi ne quaeras filium enim non habet et vir eius senex est
15 praecepit itaque ut vocaret eam quae cum
vocata fuisset et stetisset ad ostium
16 dixit ad eam in tempore isto et in hac
eadem hora si vita comes fuerit habebis in utero filium at illa respondit noli
quaeso domine mi vir Dei noli mentiri ancillae tuae
17 et concepit mulier et peperit filium in
tempore et in hora eadem quam dixerat Heliseus
18 crevit autem puer et cum esset quaedam
dies et egressus isset ad patrem suum ad messores
19 ait patri suo caput meum caput meum at
ille dixit puero tolle et duc eum ad matrem suam
20 qui cum tulisset et adduxisset eum ad
matrem suam posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem et mortuus est
21 ascendit autem et conlocavit eum super
lectulum hominis Dei et clusit ostium et egressa
22 vocavit virum suum et ait mitte mecum
obsecro unum de pueris et asinam ut excurram usque ad hominem Dei et revertar
23 qui ait illi quam ob causam vadis ad eum
hodie non sunt kalendae neque sabbatum quae respondit vale
24 stravitque asinam et praecepit puero mina
et propera ne mihi moram facias in eundo et hoc age quod praecipio tibi
25 profecta est igitur et venit ad virum Dei
in montem Carmeli cumque vidisset eam vir Dei de contra ait ad Giezi puerum
suum ecce Sunamitis illa
26 vade ergo in occursum eius et dic ei
rectene agitur circa te et circa virum tuum et circa filium tuum quae respondit
recte
27 cumque venisset ad virum Dei in monte
adprehendit pedes eius et accessit Giezi ut amoveret eam et ait homo Dei
dimitte illam anima enim eius in amaritudine est et Dominus celavit me et non
indicavit mihi
28 quae dixit illi numquid petivi filium a domino meo
numquid non dixi tibi ne inludas me
29 et ille ait ad Giezi accinge lumbos tuos et tolle
baculum meum in manu tua et vade si occurrerit tibi homo non salutes eum et si
salutaverit te quispiam non respondeas illi et pones baculum meum super faciem
pueri
30 porro mater pueri ait vivit Dominus et
vivit anima tua non dimittam te surrexit ergo et secutus est eam
31 Giezi autem praecesserat eos et posuerat
baculum super faciem pueri et non erat vox neque sensus reversusque est in
occursum eius et nuntiavit ei dicens non surrexit puer
32 ingressus est ergo Heliseus domum et ecce
puer mortuus iacebat in lectulo eius
33 ingressusque clusit ostium super se et
puerum et oravit ad Dominum
34 et ascendit et incubuit super puerum
posuitque os suum super os eius et oculos suos super oculos eius et manus suas
super manus eius et incurvavit se super eum et calefacta est caro pueri
35 at ille reversus deambulavit in domo
semel huc et illuc et ascendit et incubuit super eum et oscitavit puer septies
aperuitque oculos
36 et ille vocavit Giezi et dixit ei voca
Sunamitin hanc quae vocata ingressa est ad eum qui ait tolle filium tuum
37 venit illa et corruit ad pedes eius et
adoravit super terram tulitque filium suum et egressa est
38 et Heliseus reversus est in Galgala erat autem
fames in terra et filii prophetarum habitabant coram eo dixitque uni de pueris
suis pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum
39 et egressus est unus in agrum ut colligeret
herbas agrestes invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea
colocyntidas agri et implevit pallium suum et reversus concidit in ollam
pulmenti nesciebat enim quid esset
40 infuderunt ergo sociis ut comederent
cumque gustassent de coctione exclamaverunt dicentes mors in olla vir Dei et
non potuerunt comedere
41 at ille adferte inquit farinam et misit
in ollam et ait infunde turbae et comedat et non fuit amplius quicquam
amaritudinis in olla
42 vir autem quidam venit de Balsalisa
deferens viro Dei panes primitiarum et viginti panes hordiacios et frumentum
novum in pera sua at ille dixit da populo ut comedat
43 responditque ei minister eius quantum est
hoc ut adponam coram centum viris rursum ille da ait populo ut comedat haec
enim dicit Dominus comedent et supererit
44 posuit itaque coram eis qui comederunt et
superfuit iuxta verbum Domini
|