7.
1 dixit autem Heliseus audite verbum Domini
haec dicit Dominus in tempore hoc cras modius similae uno statere erit et duo
modii hordei statere uno in porta Samariae
2 respondens unus de ducibus super cuius
manum rex incumbebat homini Dei ait si Dominus fecerit etiam cataractas in
caelo numquid poterit esse quod loqueris qui ait videbis oculis tuis et inde
non comedes
3 quattuor ergo viri erant leprosi iuxta
introitum portae qui dixerunt ad invicem quid hic esse volumus donec moriamur
4 sive ingredi voluerimus civitatem fame
moriemur sive manserimus hic moriendum nobis est venite igitur et transfugiamus
ad castra Syriae si pepercerint nobis vivemus si autem occidere voluerint
nihilominus moriemur
5 surrexerunt igitur vesperi ut venirent ad
castra Syriae cumque venissent ad principium castrorum Syriae nullum ibidem
reppererunt
6 siquidem Dominus sonitum audiri fecerat
in castris Syriae curruum et equorum et exercitus plurimi dixeruntque ad
invicem ecce mercede conduxit adversum nos rex Israhel reges Hettheorum et
Aegyptiorum et venerunt super nos
7 surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris
et dereliquerunt tentoria sua et equos et asinos in castris fugeruntque animas
tantum suas salvare cupientes
8 igitur cum venissent leprosi illi ad
principium castrorum ingressi sunt unum tabernaculum et comederunt et biberunt
tuleruntque inde argentum et aurum et vestes et abierunt et absconderunt et
rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum et inde similiter auferentes
absconderunt
9 dixeruntque ad invicem non recte facimus
haec enim dies boni nuntii est si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane
sceleris arguemur venite eamus et nuntiemus in aula regis
10 cumque venissent ad portam civitatis
narraverunt eis dicentes ivimus ad castra Syriae et nullum ibidem repperimus
hominum nisi equos et asinos alligatos et fixa tentoria
11 ierunt ergo portarii et nuntiaverunt in palatio
regis intrinsecus
12 qui surrexit nocte et ait ad servos suos dico
vobis quid fecerint nobis Syri sciunt quia fame laboramus et idcirco egressi
sunt de castris et latitant in agris dicentes cum egressi fuerint de civitate
capiemus eos viventes et tunc civitatem ingredi poterimus
13 respondit autem unus servorum eius tollamus quinque
equos qui remanserunt in urbe quia ipsi tantum sunt in universa multitudine
Israhel alii enim consumpti sunt et mittentes explorare poterimus
14 adduxerunt ergo duos equos misitque rex ad castra
Syrorum dicens ite videte
15 qui abierunt post eos usque ad Iordanem ecce
autem omnis via plena erat vestibus et vasis quae proiecerant Syri cum
turbarentur reversique nuntii indicaverunt regi
16 et egressus populus diripuit castra Syriae
factusque est modius similae statere uno et duo modii hordei statere uno iuxta
verbum Domini
17 porro rex ducem illum in cuius manu incubuerat
constituit ad portam quem conculcavit turba in introitu et mortuus est iuxta
quod locutus fuerat vir Dei quando descenderat rex ad eum
18 factumque est secundum sermonem viri Dei quem
dixerat regi quando ait duo modii hordei statere uno erunt et modius similae
statere uno hoc eodem tempore cras in porta Samariae
19 quando responderat dux ille viro Dei et dixerat
etiam si Dominus fecerit cataractas in caelo numquid fieri poterit quod
loqueris et dixit ei videbis oculis tuis et inde non comedes
20 evenit ergo ei sicut praedictum erat et
conculcavit eum populus in porta et mortuus est
|