8.
1 Heliseus autem locutus est ad mulierem
cuius vivere fecerat filium dicens surge vade tu et domus tua et peregrinare
ubicumque reppereris vocavit enim Dominus famem et veniet super terram septem
annis
2 quae surrexit et fecit iuxta verbum
hominis Dei et vadens cum domo sua peregrinata est in terra Philisthim diebus
multis
3 cumque finiti essent anni septem reversa
est mulier de terra Philisthim et egressa est ut interpellaret regem pro domo
sua et agris suis
4 rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei
dicens narra mihi omnia magnalia quae fecit Heliseus
5 cumque ille narraret regi quomodo mortuum
suscitasset apparuit mulier cuius vivificaverat filium clamans ad regem pro
domo sua et pro agris suis dixitque Giezi domine mi rex haec est mulier et hic
filius eius quem suscitavit Heliseus
6 et interrogavit rex mulierem quae narravit ei
deditque ei rex eunuchum unum dicens restitue ei omnia quae sua sunt et
universos reditus agrorum a die qua reliquit terram usque ad praesens
7 venit quoque Heliseus Damascum et Benadad rex
Syriae aegrotabat nuntiaveruntque ei dicentes venit vir Dei huc
8 et ait rex ad Azahel tolle tecum munera et vade in
occursum viri Dei et consule Dominum per eum dicens si evadere potero de
infirmitate mea hac
9 ivit igitur Azahel in occursum eius habens secum
munera et omnia bona Damasci onera quadraginta camelorum cumque stetisset coram
eo ait filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te dicens si sanari potero de
infirmitate mea hac
10 dixitque ei Heliseus vade dic ei sanaberis porro
ostendit mihi Dominus quia morte morietur
11 stetitque cum eo et conturbatus est usque
ad suffusionem vultus flevitque vir Dei
12 cui Azahel ait quare dominus meus flet at
ille respondit quia scio quae facturus sis filiis Israhel mala civitates eorum
munitas igne succendes et iuvenes eorum interficies gladio et parvulos eorum
elides et praegnantes divides
13 dixitque Azahel quid enim sum servus tuus
canis ut faciam rem istam magnam et ait Heliseus ostendit mihi Dominus te regem
Syriae fore
14 qui cum recessisset ab Heliseo venit ad
dominum suum qui ait ei quid tibi dixit Heliseus at ille respondit dixit mihi
recipiet sanitatem
15 cumque venisset dies altera tulit sagulum
et infudit aqua et expandit super faciem eius quo mortuo regnavit Azahel pro eo
16 anno quinto Ioram filii Ahab regis Israhel
et Iosaphat regis Iuda regnavit Ioram filius Iosaphat rex Iuda
17 triginta duorum erat annorum cum regnare
coepisset et octo annis regnavit in Hierusalem
18 ambulavitque in viis regum Israhel sicut
ambulaverat domus Ahab filia enim Ahab erat uxor eius et fecit quod malum est
coram Domino
19 noluit autem Dominus disperdere Iudam
propter David servum suum sicut promiserat ei ut daret illi lucernam et filiis
eius cunctis diebus
20 in diebus eius recessit Edom ne esset sub
Iuda et constituit sibi regem
21 venitque Ioram Seira et omnis currus cum
eo et surrexit nocte percussitque Idumeos qui eum circumdederant et principes
curruum populus autem fugit in tabernacula sua
22 recessit ergo Edom ne esset sub Iuda
usque ad diem hanc tunc recessit et Lobna in tempore illo
23 reliqua autem sermonum Ioram et universa
quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
24 et dormivit Ioram cum patribus suis
sepultusque est cum eis in civitate David et regnavit Ahazias filius eius pro
eo
25 anno duodecimo Ioram filii Ahab regis
Israhel regnavit Ahazias filius Ioram regis Iudae
26 viginti duorum annorum erat Ahazias cum
regnare coepisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Athalia
filia Amri regis Israhel
27 et ambulavit in viis domus Ahab et fecit
quod malum est coram Domino sicut domus Ahab gener enim domus Ahab fuit
28 abiit quoque cum Ioram filio Ahab ad
proeliandum contra Azahel regem Syriae in Ramoth Galaad et vulneraverunt Syri
Ioram
29 qui reversus est ut curaretur in
Hiezrahel quia vulneraverant eum Syri in Rama proeliantem contra Azahel regem
Syriae porro Ahazias filius Ioram rex Iuda descendit invisere Ioram filium Ahab
in Hiezrahel quia aegrotabat
|