10.
1 erant autem Ahab septuaginta filii in
Samaria scripsit ergo Hieu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis
et ad maiores natu et ad nutricios Ahab dicens
2 statim ut acceperitis litteras has qui
habetis filios domini vestri et currus et equos et civitates firmas et arma
3 eligite meliorem et eum qui vobis
placuerit de filiis domini vestri et ponite eum super solium patris sui et
pugnate pro domo domini vestri
4 timuerunt illi vehementer et dixerunt
ecce duo reges non potuerunt stare coram eo et quomodo nos valebimus resistere
5 miserunt ergo praepositus domus et
praefectus civitatis et maiores natu et nutricii ad Hieu dicentes servi tui
sumus quaecumque iusseris faciemus nec constituemus regem quodcumque tibi
placet fac
6 rescripsit autem eis litteras secundo dicens
si mei estis et oboeditis mihi tollite capita filiorum domini vestri et venite
ad me hac eadem hora cras in Hiezrahel porro filii regis septuaginta viri apud
optimates civitatis nutriebantur
7 cumque venissent litterae ad eos tulerunt
filios regis et occiderunt septuaginta viros et posuerunt capita eorum in
cofinis et miserunt ad eum in Hiezrahel
8 venit autem nuntius et indicavit ei
dicens adtulerunt capita filiorum regis qui respondit ponite ea duos acervos
iuxta introitum portae usque mane
9 cumque diluxisset egressus est et stans
dixit ad omnem populum iusti estis si ego coniuravi contra dominum meum et
interfeci eum quis percussit omnes hos
10 videte ergo nunc quoniam non cecidit de
sermonibus Domini in terram quos locutus est Dominus super domum Ahab et
Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Heliae
11 percussit igitur Hieu omnes qui reliqui
erant de domo Ahab in Hiezrahel et universos optimates eius et notos et
sacerdotes donec non remanerent ex eo reliquiae
12 et surrexit et venit in Samariam cumque
venisset ad Camaram pastorum in via
13 invenit fratres Ahaziae regis Iuda
dixitque ad eos quinam estis vos at illi responderunt fratres Ahaziae sumus et
descendimus ad salutandos filios regis et filios reginae
14 qui ait conprehendite eos vivos quos cum
conprehendissent vivos iugulaverunt eos in cisterna iuxta Camaram quadraginta
duos viros et non reliquit ex eis quemquam
15 cumque abisset inde invenit Ionadab
filium Rechab in occursum sibi et benedixit ei et ait ad eum numquid est cor
tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo et ait Ionadab est si est inquit da
manum tuam qui dedit manum suam at ille levavit eum ad se in curru
16 dixitque ad eum veni mecum et vide zelum
meum pro Domino et inpositum currui suo
17 duxit in Samariam et percussit omnes qui
reliqui fuerant de Ahab in Samaria usque ad unum iuxta verbum Domini quod
locutus est per Heliam
18 congregavit ergo Hieu omnem populum et
dixit ad eos Ahab coluit Baal parum ego autem colam eum amplius
19 nunc igitur omnes prophetas Baal et
universos servos eius et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me nullus sit qui
non veniat sacrificium enim grande est mihi Baal quicumque defuerit non vivet
porro Hieu faciebat hoc insidiose ut disperderet cultores Baal
20 dixit sanctificate diem sollemnem Baal
vocavitque
21 et misit in universos terminos Israhel et
venerunt cuncti servi Baal non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret et
ingressi sunt templum Baal et repleta est domus Baal a summo usque ad summum
22 dixitque his qui erant super vestes
proferte vestimenta universis servis Baal et protulerunt eis vestes
23 ingressusque Hieu et Ionadab filius
Rechab templum Baal et ait cultoribus Baal perquirite et videte ne quis forte
vobiscum sit de servis Domini sed ut sint soli servi Baal
24 ingressi sunt igitur ut facerent victimas
et holocausta Hieu autem praeparaverat sibi foris octoginta viros et dixerat
eis quicumque fugerit de hominibus his quos ego adduxero in manus vestras anima
eius erit pro anima illius
25 factum est ergo cum conpletum esset
holocaustum praecepit Hieu militibus et ducibus suis ingredimini et percutite
eos nullus evadat percusseruntque eos ore gladii et proiecerunt milites et
duces et ierunt in civitatem templi Baal
26 et protulerunt statuam de fano Baal et
conbuserunt
27 et comminuerunt eam destruxerunt quoque
aedem Baal et fecerunt pro ea latrinas usque ad diem hanc
28 delevit itaque Hieu Baal de Israhel
29 verumtamen a peccatis Hieroboam filii
Nabath qui peccare fecerat Israhel non recessit nec dereliquit vitulos aureos
qui erant in Bethel et in Dan
30 dixit autem Dominus ad Hieu quia studiose
fecisti quod rectum erat et placebat in oculis meis et omnia quae erant in
corde meo fecisti contra domum Ahab filii tui usque ad quartam generationem
sedebunt super thronum Israhel
31 porro Hieu non custodivit ut ambularet in lege
Domini Dei Israhel in toto corde suo non enim recessit a peccatis Hieroboam qui
peccare fecerat Israhel
32 in diebus illis coepit Dominus taedere super
Israhel percussitque eos Azahel in universis finibus Israhel
33 a Iordane contra orientalem plagam omnem terram
Galaad et Gad et Ruben et Manasse ab Aroer quae est super torrentem Arnon et
Galaad et Basan
34 reliqua autem verborum Hieu et universa quae fecit
et fortitudo eius nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum
Israhel
35 et dormivit Hieu cum patribus suis sepelieruntque
eum in Samaria et regnavit Ioachaz filius eius pro eo
36 dies autem quos regnavit Hieu super Israhel
viginti et octo anni sunt in Samaria
|