13.
1 anno
vicesimo tertio Ioas filii Ahaziae regis Iudae regnavit Ioachaz filius Hieu
super Israhel in Samaria decem et septem annis
2 et fecit malum coram Domino secutusque est peccata
Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel non declinavit ab eis
3 iratusque est furor Domini contra Israhel et
tradidit eos in manu Azahelis regis Syriae et in manu Benadad filii Azahel
cunctis diebus
4 deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini et
audivit eum Dominus vidit enim angustiam Israhel qua adtriverat eos rex Syriae
5 et dedit Dominus Israheli salvatorem et liberatus
est de manu Syriae habitaveruntque filii Israhel in tabernaculis suis sicut
heri et nudius tertius
6 verumtamen non recesserunt a peccatis domus Hieroboam
qui peccare fecit Israhel in ipsis ambulaverunt siquidem et lucus permansit in
Samaria
7 et non sunt derelicti Ioachaz de populo nisi
quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum interfecerat enim
eos rex Syriae et redegerat quasi pulverem in tritura areae
8 reliqua autem sermonum Ioachaz et universa quae
fecit sed et fortitudo eius nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum
regum Israhel
9 dormivitque Ioachaz cum patribus suis et
sepelierunt eum in Samaria regnavitque Ioas filius eius pro eo
10 anno tricesimo septimo Ioas regis Iuda regnavit
Ioas filius Ioachaz super Israhel in Samaria sedecim annis
11 et fecit quod malum est in conspectu Domini non
declinavit ab omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel
in ipsis ambulavit
12 reliqua autem sermonum Ioas et universa quae
fecit sed et fortitudo eius quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Iuda nonne haec
scripta sunt in libro sermonum regum Israhel
13 et dormivit Ioas cum patribus suis Hieroboam
autem sedit super solium eius porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus
Israhel
14 Heliseus autem aegrotabat infirmitate qua et
mortuus est descenditque ad eum Ioas rex Israhel et flebat coram eo dicebatque
pater mi pater mi currus Israhel et auriga eius
15 et ait illi Heliseus adfer arcum et
sagittas cumque adtulisset ad eum arcum et sagittas
16 dixit ad regem Israhel pone manum tuam
super arcum et cum posuisset ille manum suam superposuit Heliseus manus suas
manibus regis
17 et ait aperi fenestram orientalem cumque
aperuisset dixit Heliseus iace sagittam et iecit et ait Heliseus sagitta
salutis Domini et sagitta salutis contra Syriam percutiesque Syriam in Afec
donec consumas eam
18 et ait tolle sagittas qui cum tulisset
rursum dixit ei percute iaculo terram et cum percussisset tribus vicibus et
stetisset
19 iratus est contra eum vir Dei et ait si
percussisses quinquies aut sexies sive septies percussisses Syriam usque ad
consummationem nunc autem tribus vicibus percuties eam
20 mortuus est ergo Heliseus et sepelierunt
eum latrunculi quoque de Moab venerunt in terra in ipso anno
21 quidam autem sepelientes hominem viderunt
latrunculos et proiecerunt cadaver in sepulchro Helisei quod ambulavit et
tetigit ossa Helisei et revixit homo et stetit super pedes suos
22 igitur Azahel rex Syriae adflixit Israhel
cunctis diebus Ioachaz
23 et misertus est Dominus eorum et reversus
est ad eos propter pactum suum quod habebat cum Abraham Isaac et Iacob et
noluit disperdere eos neque proicere penitus usque in praesens tempus
24 mortuus est autem Azahel rex Syriae et
regnavit Benadad filius eius pro eo
25 porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de
manu Benadad filii Azahel quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure proelii
tribus vicibus percussit eum Ioas et reddidit civitates Israheli
|