14.
1 anno secundo Ioas filii Ioachaz regis
Israhel regnavit Amasias filius Ioas regis Iuda
2 viginti quinque annorum erat cum regnare
coepisset viginti autem et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius
Ioaden de Hierusalem
3 et fecit rectum coram Domino verumtamen
non ut David pater eius iuxta omnia quae fecit Ioas pater suus fecit
4 nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit
adhuc enim populus immolabat et adolebat in excelsis
5 cumque obtinuisset regnum percussit
servos suos qui interfecerant regem patrem suum
6 filios autem eorum qui occiderant non occidit
iuxta quod scriptum est in libro legis Mosi sicut praecepit Dominus dicens non
morientur patres pro filiis neque filii morientur pro patribus sed unusquisque
in peccato suo morietur
7 ipse percussit Edom in valle Salinarum
decem milia et adprehendit Petram in proelio vocavitque nomen eius Iecethel
usque in praesentem diem
8 tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium
Ioachaz filii Hieu regis Israhel dicens veni et videamus nos
9 remisitque Ioas rex Israhel ad Amasiam
regem Iuda dicens carduus Libani misit ad cedrum quae est in Libano dicens da
filiam tuam filio meo uxorem transieruntque bestiae saltus quae sunt in Libano
et conculcaverunt carduum
10 percutiens invaluisti super Edom et
sublevavit te cor tuum contentus esto gloria et sede in domo tua quare provocas
malum ut cadas tu et Iuda tecum
11 et non adquievit Amasias ascenditque Ioas
rex Israhel et viderunt se ipse et Amasias rex Iuda in Bethsames oppido Iudae
12 percussusque est Iuda coram Israhel et
fugerunt unusquisque in tabernacula sua
13 Amasiam vero regem Iuda filium Ioas filii
Ahaziae cepit Ioas rex Israhel in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem et
interrupit murum Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli
quadringentis cubitis
14 tulitque omne aurum et argentum et
universa vasa quae inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis et obsides
et reversus est Samariam
15 reliqua autem verborum Ioas quae fecit et
fortitudo eius qua pugnavit contra Amasiam regem Iuda nonne haec scripta sunt
in libro sermonum dierum regum Israhel
16 dormivitque Ioas cum patribus suis et
sepultus est in Samaria cum regibus Israhel et regnavit Hieroboam filius eius
pro eo
17 vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda
postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz regis Israhel viginti quinque annis
18 reliqua autem sermonum Amasiae nonne haec
scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda
19 factaque est contra eum coniuratio in
Hierusalem at ille fugit in Lachis miseruntque post eum in Lachis et
interfecerunt eum ibi
20 et asportaverunt in equis sepultusque est
in Hierusalem cum patribus suis in civitate David
21 tulit autem universus populus Iudae
Azariam annos natum sedecim et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia
22 ipse aedificavit Ahilam et restituit eam
Iudae postquam dormivit rex cum patribus suis
23 anno quintodecimo Amasiae filii Ioas regis Iuda
regnavit Hieroboam filius Ioas regis Israhel in Samaria quadraginta et uno anno
24 et fecit quod malum est coram Domino non recessit
ab omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel
25 ipse restituit terminos Israhel ab introitu Emath
usque ad mare Solitudinis iuxta sermonem Domini Dei Israhel quem locutus est
per servum suum Ionam filium Amathi prophetam qui erat de Geth quae est in
Opher
26 vidit enim Dominus adflictionem Israhel amaram
nimis et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos et non
esset qui auxiliaretur Israhel
27 nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israhel
sub caelo sed salvavit eos in manu Hieroboam filii Ioas
28 reliqua autem sermonum Hieroboam et universa quae
fecit et fortitudo eius qua proeliatus est et quomodo restituit Damascum et
Emath Iudae in Israhel nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum
Israhel
29 dormivitque Hieroboam cum patribus suis regibus
Israhel et regnavit Zaccharias filius eius pro eo
|