9.
1 benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit
ad eos crescite et multiplicamini et implete terram
2 et terror vester ac tremor sit super
cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae
moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt
3 et omne quod movetur et vivit erit vobis
in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia
4 excepto quod carnem cum sanguine non
comedetis
5 sanguinem enim animarum vestrarum
requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris
eius requiram animam hominis
6 quicumque effuderit humanum sanguinem
fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo
7 vos autem crescite et multiplicamini et
ingredimini super terram et implete eam
8 haec quoque dixit Deus ad Noe et ad
filios eius cum eo
9 ecce ego statuam pactum meum vobiscum et
cum semine vestro post vos
10 et ad omnem animam viventem quae est
vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae
egressa sunt de arca et universis bestiis terrae
11 statuam pactum meum vobiscum et nequaquam
ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium
dissipans terram
12 dixitque Deus hoc signum foederis quod do
inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes
sempiternas
13 arcum meum ponam in nubibus et erit
signum foederis inter me et inter terram
14 cumque obduxero nubibus caelum apparebit
arcus meus in nubibus
15 et recordabor foederis mei vobiscum et
cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad
delendam universam carnem
16 eritque arcus in nubibus et videbo illum
et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem
animam viventem universae carnis quae est super terram
17 dixitque Deus Noe hoc erit signum
foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram
18 erant igitur filii Noe qui egressi sunt
de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan
19 tres isti sunt filii Noe et ab his
disseminatum est omne hominum genus super universam terram
20 coepitque Noe vir agricola exercere
terram et plantavit vineam
21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus
in tabernaculo suo
22 quod cum vidisset Ham pater Chanaan
verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras
23 at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt
umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque
eorum aversae erant et patris virilia non viderunt
24 evigilans autem Noe ex vino cum
didicisset quae fecerat ei filius suus minor
25 ait maledictus Chanaan servus servorum
erit fratribus suis
26 dixitque benedictus Dominus Deus
Sem sit Chanaan servus eius
27 dilatet Deus Iafeth et habitet in
tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius
28 vixit autem Noe post diluvium
trecentis quinquaginta annis
29 et impleti sunt omnes dies eius
nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est
|