25.
1 factum est autem anno nono regni eius mense decimo
decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus
eius in Hierusalem et circumdederunt eam et extruxerunt in circuitu eius
munitiones
2 et clausa est civitas atque vallata usque ad
undecimum annum regis Sedeciae
3 nona die mensis praevaluitque fames in civitate
nec erat panis populo terrae
4 et interrupta est civitas et omnes viri bellatores
nocte fugerunt per viam portae quae est inter duplicem murum ad hortum regis
porro Chaldei obsidebant in circuitu civitatem fugit itaque per viam quae ducit
ad campestria solitudinis
5 et persecutus est exercitus Chaldeorum regem
conprehenditque eum in planitie Hiericho et omnes bellatores qui erant cum eo
dispersi sunt et reliquerunt eum
6 adprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis
in Reblatha qui locutus est cum eo iudicium
7 filios autem Sedeciae occidit coram eo et oculos
eius effodit vinxitque eum catenis et adduxit in Babylonem
8 mense quinto septima die mensis ipse est annus
nonusdecimus regis Babylonis venit Nabuzardan princeps exercitus servus regis
Babylonis Hierusalem
9 et succendit domum Domini et domum regis
et domos Hierusalem omnemque domum conbusit igni
10 et muros Hierusalem in circuitu destruxit
omnis exercitus Chaldeorum qui erat cum principe militum
11 reliquam autem populi partem qui
remanserat in civitate et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis et
reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiae
12 et de pauperibus terrae reliquit
vinitores et agricolas
13 columnas autem aereas quae erant in
templo Domini et bases et mare aereum quod erat in domo Domini confregerunt
Chaldei et transtulerunt aes omnium in Babylonem
14 ollas quoque aereas et trullas et
tridentes et scyphos et omnia vasa aerea in quibus ministrabant tulerunt
15 necnon turibula et fialas quae aurea
aurea et quae argentea argentea tulit princeps militiae
16 id est columnas duas mare unum et bases
quas fecerat Salomon in templo Domini non erat pondus aeris omnium vasorum
17 decem et octo cubitos altitudinis habebat
columna una et capitellum aereum super se altitudinis trium cubitorum et
reticulum et malogranata super capitellum columnae omnia aerea similem et
columna secunda habebat ornatum
18 tulit quoque princeps militiae Seraian
sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres ianitores
19 et de civitate eunuchum unum qui erat
praefectus super viros bellatores et quinque viros de his qui steterant coram
rege quos repperit in civitate et Sopher principem exercitus qui probabat
tirones de populo terrae et sex viros e vulgo qui inventi fuerant in civitate
20 quos tollens Nabuzardan princeps militum
duxit ad regem Babylonis in Reblatha
21 percussitque eos rex Babylonis et
interfecit in Reblatha in terra Emath et translatus est Iuda de terra sua
22 populo autem qui relictus erat in terra
Iuda quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis praefecit Godoliam filium
Ahicham filii Saphan
23 quod cum audissent omnes duces militum ipsi
et viri qui erant cum eis videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam
venerunt ad Godoliam in Maspha Ismahel filius Nathaniae et Iohanan filius Caree
et Sareia filius Thenaameth Nethophathites et Iezonias filius Maachathi ipsi et
socii eorum
24 iuravitque eis Godolias et sociis eorum
dicens nolite timere servire Chaldeis manete in terra et servite regi Babylonis
et bene erit vobis
25 factum est autem in mense septimo venit
Ismahel filius Nathaniae filii Elisama de semine regio et decem viri cum eo
percusseruntque Godoliam qui mortuus est sed et Iudaeos et Chaldeos qui erant
cum eo in Maspha
26 consurgens autem omnis populus a parvo
usque ad magnum et principes militum venerunt in Aegyptum timentes Chaldeos
27 factum est vero anno tricesimo septimo
transmigrationis Ioiachin regis Iudae mense duodecimo vicesima septima die
mensis sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare coeperat caput
Ioiachin regis Iuda de carcere
28 et locutus est ei benigna et posuit
thronum eius super thronum regum qui erant cum eo in Babylone
29 et mutavit vestes eius quas habuerat in
carcere et comedebat panem semper in conspectu eius cunctis diebus vitae suae
30 annonam quoque constituit ei absque
intermissione quae et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitae
suae
|