3.
1 David vero hos habuit filios qui ei nati
sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel de
Abigail Carmelitide
2 tertium Absalom filium Maacha filiae
Tholmei regis Gessur quartum Adoniam filium Aggith
3 quintum Saphatiam ex Abital sextum
Iethraam de Egla uxore sua
4 sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi
regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit
in Hierusalem
5 porro in Hierusalem nati sunt ei filii
Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel
6 Iebaar quoque et Elisama
7 et Eliphalet et Noge et Napheg et Iaphie
8 necnon Elisama et Heliade et Eliphalet
novem
9 omnes hii filii David absque filiis
concubinarum habuerunt sororem Thamar
10 filius autem Salomonis Roboam cuius Abia
filius genuit Asa de hoc quoque natus est Iosaphat
11 pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex
quo ortus est Ioas
12 et huius Amasias filius genuit Azariam
porro Azariae filius Ioatham
13 procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo
natus est Manasses
14 sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae
15 filii autem Iosiae fuerunt primogenitus
Iohanan secundus Ioacim tertius Sedecias quartus Sellum
16 de Ioacim natus est Iechonias et Sedecias
17 filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel
18 Melchiram Phadaia Sennaser et Iecemia
Sama et Nadabia
19 de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei
Zorobabel genuit Mosollam Ananiam et Salomith sororem eorum
20 Asabamque et Ohol et Barachiam et Asadiam
Iosabesed quinque
21 filius autem Ananiae Phaltias pater
Ieseiae cuius filius Raphaia huius quoque filius Arnam de quo natus est Obdia
cuius filius fuit Sechenia
22 filius Secheniae Semeia cuius filii Attus
et Iegal et Baria et Naaria et Saphat sex numero
23 filius Naariae Helioenai et Ezechias et
Ezricam tres
24 filii Helioenai Oduia et Heliasub et
Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani septem
|