4.
1 filii Iuda Phares Esrom et Carmi et Ur et
Subal
2 Reaia vero filius Subal genuit Ieth de
quo nati sunt Ahimai et Laed hae cognationes Sarathi
3 ista quoque stirps Hetam Iezrahel et
Iesema et Iedebos nomenque sororis eorum Asalelphuni
4 Phunihel autem pater Gedor et Ezer pater
Osa isti sunt filii Ur primogeniti Ephrata patris Bethleem
5 Asur vero patris Thecue erant duae uxores
Halaa et Naara
6 peperit autem ei Naara Oozam et Epher et
Themani et Asthari isti sunt filii Naara
7 porro filii Halaa Sereth Isaar et Ethnan
8 Cos autem genuit Anob et Sobaba et
cognationem Aral filii Arum
9 fuit autem Iabes inclitus prae fratribus
suis et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens quia peperi eum in dolore
10 invocavit vero Iabes Deum Israhel dicens
si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus tua
mecum et feceris me a malitia non opprimi et praestitit Deus quae precatus est
11 Chaleb autem frater Suaa genuit Machir
qui fuit pater Esthon
12 porro Esthon genuit Bethrapha et Phesse
et Thena patrem urbis Naas hii sunt viri Recha
13 filii autem Cenez Othonihel et Saraia
porro filii Othonihel Athath
14 et Maonathi genuit Ophra Saraias autem
genuit Ioab patrem vallis Artificum ibi quippe artifices erant
15 filii vero Chaleb filii Iephonne Hir et
Hela et Nahem filiique Hela et Cenez
16 filii quoque Iallelel Ziph et Zipha
Thiria et Asrahel
17 et filii Ezra Iether et Mered et Epher et
Ialon genuitque Mariam et Sammai et Iesba patrem Esthamo
18 uxor quoque eius Iudaia peperit Iared
patrem Gedor et Heber patrem Soccho et Hicuthihel patrem Zano hii autem filii
Beththiae filiae Pharaonis quam accepit Mered
19 et filii uxoris Odaiae sororis Naham
patris Ceila Garmi et Esthamo qui fuit de Machathi
20 filii quoque Simon Amnon et Rena filius
Anan et Thilon et filii Iesi Zoeth et Benzoeth
21 filii Sela filii Iuda Her pater Lecha et
Laada pater Maresa et cognationes Domus operantium byssum in domo Iuramenti
22 et Qui stare fecit solem virique Mendacii
et Securus et Incendens qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in
Leem haec autem verba vetera
23 hii sunt figuli habitantes in
plantationibus et in praesepibus apud regem in operibus eius commoratique sunt
ibi
24 filii Symeon Namuhel et Iamin Iarib Zara
Saul
25 Sellum filius eius Mabsam filius eius
Masma filius eius
26 filii Masma Amuhel filius eius Zacchur
filius eius Semei filius eius
27 filii Semei sedecim et filiae sex fratres
autem eius non habuerunt filios multos et universa cognatio non potuit
adaequare summam filiorum Iuda
28 habitaverunt autem in Bersabee et Molada
et Asarsual
29 et in Ballaa et in Asom et in Tholad
30 et in Bathuhel et in Orma et in Siceleg
31 et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et
in Bethberai et in Saarim hae civitates eorum usque ad regem David
32 villae quoque eorum Etham et Aen et
Remmon et Thochen et Asan civitates quinque
33 et universi viculi eorum per circuitum
civitatum istarum usque ad Baal haec est habitatio eorum et sedum distributio
34 Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius
Amasiae
35 et Iohel et Ieu filius Iosabiae filii
Saraiae filii Asihel
36 et Helioenai et Iacoba et Isuaia et Asaia
et Adihel et Isimihel et Banaia
37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon
filii Idaia filii Semri filii Samaia
38 isti sunt nominati principes in cognationibus
suis et in domo adfinitatum suarum multiplicati sunt vehementer
39 et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque
ad orientem vallis et ut quaererent pascua gregibus suis
40 inveneruntque pascuas uberes et valde
bonas et terram latissimam et quietam et fertilem in qua ante habitaverunt de
stirpe Ham
41 hii ergo venerunt quos supra descripsimus
nominatim in diebus Ezechiae regis Iuda et percusserunt tabernacula eorum et
habitatores qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in praesentem diem
habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt
42 de filiis quoque Symeon abierunt in
montem Seir viri quingenti habentes principes Phaltiam et Nahariam et Raphaiam
et Ozihel filios Iesi
43 et percusserunt reliquias quae evadere
potuerant Amalechitarum et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc
|