5.
1 filii quoque Ruben primogeniti Israhel
ipse quippe fuit primogenitus eius sed cum violasset torum patris sui data sunt
primogenita eius filiis Ioseph filii Israhel et non est ille reputatus in
primogenitum
2 porro Iudas qui erat fortissimus inter fratres
suos de stirpe eius principes germinati sunt primogenita autem reputata sunt
Ioseph
3 filii ergo Ruben primogeniti Israhel Enoch et
Phallu Esrom et Charmi
4 filii Iohel Samaia filius eius Gog filius eius
Semei filius eius
5 Micha filius eius Reeia filius eius
Baal filius eius
6 Beera filius eius quem captivum
duxit Theglathphalnasar rex Assyriorum et fuit princeps in tribu Ruben
7 fratres autem eius et universa
cognatio quando numerabantur per familias suas habuerunt principes Ieihel et
Zacchariam
8 porro Bala filius Azaz filii Samma
filii Iohel ipse habitavit in Aroer usque ad Nebo et Beelmeon
9 contra orientalem quoque plagam
habitavit usque ad introitum heremi et flumen Eufraten multum quippe iumentorum
numerum possidebat in terra Galaad
10 in diebus autem Saul proeliati sunt
contra Agareos et interfecerunt illos habitaveruntque pro eis in tabernaculis
eorum in omni plaga quae respicit ad orientem Galaad
11 filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in
terra Basan usque Selcha
12 Iohel in capite et Saphan secundus Ianai autem et
Saphat in Basan
13 fratres vero eorum secundum domos cognationum
suarum Michahel et Mosollam et Sebe et Iori et Iachan et Zie et Heber septem
14 hii filii Abiahil filii Uri filii Iaro filii
Galaad filii Michahel filii Iesesi filii Ieddo filii Buz
15 fratres quoque filii Abdihel filii Guni
princeps domus in familiis suis
16 et habitaverunt in Galaad et in Basan et
in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos
17 omnes hii numerati sunt in diebus Ioatham
regis Iuda et in diebus Hieroboam regis Israhel
18 filii Ruben et Gad et dimidiae tribus
Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum
eruditique ad proelia quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta
procedentes ad pugnam
19 dimicaverunt contra Agarenos Iturei vero
et Naphei et Nodab
20 praebuerunt eis auxilium traditique sunt
in manus eorum Agareni et universi qui fuerant cum eis quia Deum invocaverunt
cum proeliarentur et exaudivit eos eo quod credidissent in eum
21 ceperuntque omnia quae possederant camelorum
quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia asinos duo milia et
animas hominum centum milia
22 vulnerati autem multi corruerunt fuit enim bellum
Domini habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem
23 filii quoque dimidiae tribus Manasse
possederunt terram a finibus Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon
ingens quippe numerus erat
24 et hii fuerunt principes domus cognationis
eorum Epher et Iesi et Helihel Ezrihel et Hieremia et Odoia et Iedihel viri
fortissimi et potentes et nominati duces in familiis suis
25 reliquerunt autem Deum patrum suorum et
fornicati sunt post deos populorum terrae quos abstulit Dominus coram eis
26 et suscitavit Deus Israhel spiritum Ful
regis Assyriorum et spiritum Theglathphalnasar regis Assur et transtulit Ruben
et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Alae et Abor et Ara et
fluvium Gozan usque ad diem hanc
|