6.
1 filii Levi Gersom Caath Merari
2 filii Caath Amram Isaar Hebron et
Ozihel
3 filii Amram Aaron Moses et Maria
filii Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar
4 Eleazar genuit Finees et Finees
genuit Abisue
5 Abisue vero genuit Bocci et Bocci genuit Ozi
6 Ozi genuit Zaraiam et Zaraias genuit Meraioth
7 porro Meraioth genuit Amariam et Amarias genuit
Ahitob
8 Ahitob genuit Sadoc Sadoc genuit Achimaas
9 Achimaas genuit Azariam Azarias genuit Iohanan
10 Iohanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio
functus est in domo quam aedificavit Salomon in Hierusalem
11 genuit autem Azarias Amariam et Amarias
genuit Ahitob
12 Ahitob genuit Sadoc et Sadoc genuit Sellum
13 Sellum genuit Helciam et Helcias genuit
Azariam
14 Azarias genuit Saraiam et Saraias genuit
Iosedec
15 porro Iosedec egressus est quando
transtulit Dominus Iudam et Hierusalem per manus Nabuchodonosor
16 filii ergo Levi Gersom Caath et Merari
17 et haec nomina filiorum Gersom Lobeni et
Semei
18 filii Caath Amram et Isaar et Hebron et
Ozihel
19 filii Merari Mooli et Musi hae autem cognationes
Levi secundum familias eorum
20 Gersom Lobeni filius eius Iaath filius eius Zamma
filius eius
21 Ioaa filius eius Addo filius eius Zara filius
eius Iethrai filius eius
22 filii Caath Aminadab filius eius Core filius eius
Asir filius eius
23 Helcana filius eius Abiasaph filius
eius Asir filius eius
24 Thaath filius eius Urihel filius
eius Ozias filius eius Saul filius eius
25 filii Helcana Amasai et Ahimoth
26 Helcana filii Helcana Sophai filius
eius Naath filius eius
27 Heliab filius eius Hieroam filius
eius Helcana filius eius
28 filii Samuhel primogenitus Vasseni
et Abia
29 filii autem Merari Mooli Lobeni
filius eius Semei filius eius Oza filius eius
30 Samaa filius eius Aggia filius eius
Asaia filius eius
31 isti sunt quos constituit David super
cantores domus Domini ex quo conlocata est arca
32 et ministrabant coram tabernaculo
testimonii canentes donec aedificaret Salomon domum Domini in Hierusalem
stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio
33 hii vero sunt qui adsistebant cum
filiis suis de filiis Caath Heman cantor filius Iohel filii Samuhel
34 filii Helcana filii Hieroam filii
Helihel filii Thou
35 filii Suph filii Helcana filii
Maath filii Amasai
36 filii Helcana filii Iohel filii
Azariae filii Sophoniae
37 filii Thaath filii Asir filii
Abiasaph filii Core
38 filii Isaar filii Caath filii Levi
filii Israhel
39 et fratres eius Asaph qui stabat a
dextris eius Asaph filius Barachiae filii Samaa
40 filii Michahel filii Basiae filii Melchiae
41 filii Athnai filii Zara filii Adaia
42 filii Ethan filii Zamma filii Semei
43 filii Ieth filii Gersom filii Levi
44 filii autem Merari fratres eorum ad sinistram
Ethan filius Cusi filii Abdi filii Maloch
45 filii Asabiae filii Amasiae filii Helciae
46 filii Amasai filii Bonni filii Somer
47 filii Mooli filii Musi filii Merari filii Levi
48 fratres quoque eorum Levitae qui ordinati sunt in
cunctum ministerium tabernaculi domus Domini
49 Aaron vero et filii eius adolebant incensum super
altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum et
ut precarentur pro Israhel iuxta omnia quae praecepit Moses servus Dei
50 hii sunt autem filii Aaron Eleazar filius eius
Finees filius eius Abisue filius eius
51 Bocci filius eius Ozi filius eius Zaraia filius
eius
52 Meraioth filius eius Amaria filius
eius Ahitob filius eius
53 Sadoc filius eius Achimaas filius
eius
54 et haec habitacula eorum per vicos
atque confinia filiorum scilicet Aaron iuxta cognationes Caathitarum ipsis enim
sorte contigerat
55 dederunt igitur eis Hebron in terra
Iuda et suburbana eius per circuitum
56 agros autem civitatis et villas Chaleb
filio Iephonne
57 porro filiis Aaron dederunt civitates ad
confugiendum Hebron et Lobna et suburbana eius
58 Iether quoque et Esthmo cum suburbanis
suis sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis
59 Asan quoque et Bethsemes et suburbana
eorum
60 de tribu autem Beniamin Gabee et
suburbana eius et Almath cum suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis
suis omnes civitates tredecim per cognationes suas
61 filiis autem Caath residuis de cognatione sua
dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem
62 porro filiis Gersom per cognationes suas
de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in
Basan urbes tredecim
63 filiis autem Merari per cognationes suas
de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates
duodecim
64 dederunt quoque filii Israhel Levitis civitates
et suburbana earum
65 dederuntque per sortem ex tribu filiorum
Iuda et ex tribu filiorum Symeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has quas
vocaverunt nominibus suis
66 et his qui erant ex cognatione filiorum Caath
fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim
67 dederunt ergo eis urbes ad confugiendum
Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis
68 Hicmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron
similiter
69 necnon et Helon cum suburbanis suis et
Gethremmon in eundem modum
70 porro ex dimidia tribu Manasse Aner et
suburbana eius Balaam et suburbana eius his videlicet qui de cognatione
filiorum Caath reliqui erant
71 filiis autem Gersom de cognatione
dimidiae tribus Manasse Gaulon in Basan et suburbana eius et Astharoth cum
suburbanis suis
72 de tribu Isachar Cedes et suburbana eius
et Dabereth cum suburbanis suis
73 Ramoth quoque et suburbana illius et Anem
cum suburbanis suis
74 de tribu vero Aser Masal cum suburbanis
suis et Abdon similiter
75 Acac quoque et suburbana eius et Roob cum
suburbanis suis
76 porro de tribu Nepthali Cedes in Galilea
et suburbana eius Amon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius
77 filiis autem Merari residuis de tribu
Zabulon Remmono et suburbana eius et Thabor cum suburbanis suis
78 trans Iordanem quoque ex adverso Hiericho
contra orientem Iordanis de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis
et Iasa cum suburbanis suis
79 Cademoth quoque et suburbana eius et
Miphaath cum suburbanis suis
80 necnon de tribu Gad Ramoth in Galaad et
suburbana eius et Manaim cum suburbanis suis
81 sed et Esbon cum suburbanis eius et Iezer
cum suburbanis suis
|