11.
1 congregatus est igitur omnis
Israhel ad David in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua
2 heri quoque et nudius tertius cum
adhuc regnaret Saul tu eras qui educebas et introducebas Israhel tibi enim
dixit Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israhel et tu eris princeps
super eum
3 venerunt ergo omnes maiores natu
Israhel ad regem in Hebron et iniit David cum eis foedus coram Domino unxeruntque
eum regem super Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel
4 abiit quoque David et omnis Israhel
in Hierusalem haec est Iebus ubi erant Iebusei habitatores terrae
5 dixeruntque qui habitabant in Iebus
ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quae est civitas
David
6 dixitque omnis qui percusserit Iebuseum
in primis erit princeps et dux ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et
factus est princeps
7 habitavit autem David in arce et idcirco
appellata est civitas David
8 aedificavitque urbem in circuitu a Mello
usque ad gyrum Ioab autem reliqua urbis extruxit
9 proficiebatque David vadens et crescens
et Dominus exercituum erat cum eo
10 hii principes virorum fortium David qui
adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israhel iuxta verbum Domini quod
locutus est ad Israhel
11 et iste numerus robustorum David Iesbaam
filius Achamoni princeps inter triginta iste levavit hastam suam super
trecentos vulneratos una vice
12 et post eum Eleazar filius patrui eius
Ahoites qui erat inter tres potentes
13 iste fuit cum David in Aphesdommim quando
Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium et erat ager regionis
illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum
14 hic stetit in medio agri et defendit eum
cumque percussisset Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo suo
15 descenderunt autem tres de triginta
principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim
fuerant castrametati in valle Raphaim
16 porro David erat in praesidio et statio
Philisthinorum in Bethleem
17 desideravit igitur David et dixit o si
quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quae est in porta
18 tres ergo isti per media castra
Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in
porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam
Domino
19 dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc
faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum
adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere haec fecerunt tres
robustissimi
20 Abisai quoque frater Ioab ipse erat
princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse
erat inter tres nominatissimus
21 inter tres secundos inclitus et princeps
eorum verumtamen usque ad tres primos non pervenerat
22 Banaia filius Ioiadae viri robustissimi
qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse
descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis
23 et ipse percussit virum aegyptium cuius
statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium
descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit
eum hasta sua
24 haec fecit Banaia filius Ioiada qui erat inter
tres robustos nominatissimus
25 inter triginta primus verumtamen ad tres usque
non pervenerat posuit autem eum David ad auriculam suam
26 porro fortissimi in exercitu Asahel frater Ioab
et Eleanan filius patrui eius de Bethleem
27 Semmoth Arorites Helles Phallonites
28 Iras filius Acces Thecuites Abiezer
Anathothites
29 Sobbochai Asothites Ilai Ahoites
30 Marai Netophathites Heled filius
Baana Netophathites
31 Ethai filius Ribai de Gabaath
filiorum Beniamin Banaia Pharathonites
32 Uri de torrente Gaas Abial Arabathites
Azmoth Bauramites Eliaba Salabonites
33 filii Asom Gezonites Ionathan
filius Sega Ararites
34 Ahiam filius Sachar Ararites
35 Eliphal filius Ur
36 Apher Mechurathites Ahia Phellonites
37 Asrai Carmelites Noorai filius Azbi
38 Iohel frater Nathan Mabar filius Agarai
39 Sellec Ammonites Noorai Berothites armiger Ioab
filii Sarviae
40 Iras Iethreus Gareb Iethreus
41 Urias Ettheus Zabad filius Ooli
42 Adina filius Seza Rubenites princeps Rubenitarum
et cum eo triginta
43 Hanan filius Maacha et Iosaphat Mathanites
44 Ozias Astharothites Semma et Iaihel filii Hotam
Aroerites
45 Iedihel filius Samri et Ioha frater eius
Thosaites
46 Elihel Maumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem
et Iethma Moabites Elihel et Obed et Iasihel de Masobia
|