18.
1 factum est autem post haec ut percuteret
David Philisthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu
Philisthim
2 percuteretque Moab et fierent Moabitae
servi David offerentes ei munera
3 eo tempore percussit David etiam Adadezer
regem Suba regionis Emath quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad
flumen Eufraten
4 cepit ergo David mille quadrigas eius et
septem milia equites ac viginti milia virorum peditum subnervavitque omnes
equos curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi
5 supervenit autem et Syrus damascenus ut
auxilium praeberet Adadezer regi Suba sed et huius percussit David viginti duo
milia virorum
6 et posuit milites in Damasco ut Syria
quoque serviret sibi et offerret munera adiuvitque eum Dominus in cunctis ad
quae perrexerat
7 tulit quoque David faretras aureas quas
habuerant servi Adadezer et adtulit eas in Hierusalem
8 necnon de Thebath et Chun urbibus
Adadezer aeris plurimum de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa
aenea
9 quod cum audisset Thou rex Emath
percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Suba
10 misit Aduram filium suum ad regem David
ut postularet ab eo pacem et congratularetur ei eo quod expugnasset et
percussisset Adadezer adversarius quippe Thou erat Adadezer
11 sed et omnia vasa aurea et argentea et
aenea consecravit rex David Domino cum argento et auro quod tulerat ex
universis gentibus tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philisthim et
Amalech
12 Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in
valle Salinarum decem et octo milia
13 et constituit in Edom praesidium ut serviret
Idumea David salvavitque Dominus David in cunctis ad quae perrexerat
14 regnavit ergo David super universum Israhel et
faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo
15 porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum et
Iosaphat filius Ahilud a commentariis
16 Sadoc autem filius Ahitob et
Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba
17 Banaias vero filius Ioiada super legiones
Cherethi et Felethi porro filii David primi ad manum regis
|