20.
1 factum
est autem post anni circulum eo tempore quo solent reges ad bella procedere
congregavit Ioab exercitum et robur militiae et vastavit terram filiorum Ammon
perrexitque et obsedit Rabba porro David manebat in Hierusalem quando Ioab
percussit Rabba et destruxit eam
2 tulit autem David coronam Melchom de capite eius
et invenit in ea auri pondo talentum et pretiosissimas gemmas fecitque sibi
inde diadema manubias quoque urbis plurimas tulit
3 populum autem qui erat in ea eduxit et fecit super
eos tribulas et trahas et ferrata carpenta transire ita ut dissicarentur et
contererentur sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon et reversus est
cum omni populo suo in Hierusalem
4 post haec initum est bellum in Gazer adversus
Philistheos in quo percussit Sobbochai Usathites Saphai de genere Raphaim et
humiliavit eos
5 aliud quoque bellum gestum est adversum
Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus Lehemites fratrem Goliath
Getthei cuius hastae lignum erat quasi liciatorium texentium
6 sed et aliud bellum accidit in Geth in quo fuit
homo longissimus habens digitos senos id est simul viginti quattuor qui et ipse
de Rapha fuerat stirpe generatus
7 hic blasphemavit Israhel et percussit eum Ionathan
filius Sammaa fratris David hii sunt filii Rapha in Geth qui ceciderunt in manu
David et servorum eius
|