3.
1 et coepit Salomon aedificare domum Domini
in Hierusalem in monte Moria qui demonstratus fuerat David patri eius in loco
quem paraverat David in area Ornan Iebusei
2 coepit autem aedificare mense secundo anno quarto
regni sui
3 et haec sunt fundamenta quae iecit Salomon ut
aedificaret domum Dei longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta
latitudinis cubitos viginti
4 porticum vero ante frontem quae tendebatur in
longum iuxta mensuram latitudinis domus cubitorum viginti porro altitudo centum
viginti cubitorum erat et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo
5 domum quoque maiorem texit tabulis ligneis
abiegnis et lamminas auri obrizi adfixit per totum scalpsitque in ea palmas et
quasi catenulas se invicem conplectentes
6 stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo
marmore decore multo
7 porro aurum erat probatissimum de cuius
lamminis texit domum et trabes eius et postes et parietes et ostia et celavit
cherubin in parietibus
8 fecit quoque domum sancti sanctorum
longitudinem iuxta latitudinem domus cubitorum viginti et latitudinem similiter
viginti cubitorum et lamminis aureis texit eam quasi talentis sescentis
9 sed et clavos fecit aureos ita ut singuli
clavi siclos quinquagenos adpenderent cenacula quoque texit auro
10 fecit etiam in domo sancti sanctorum
cherubin duo opere statuario et texit eos auro
11 alae cherubin viginti cubitis
extendebantur ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus
et altera quinque cubitos habens alam tangeret alterius cherub
12 similiter cherub alterius ala quinque
habebat cubitos et tangebat parietem et ala eius altera quinque cubitorum alam
cherub alterius contingebat
13 igitur alae utriusque cherubin expansae
erant et extendebantur per cubitos viginti ipsi autem stabant erectis pedibus
et facies eorum versae erant ad exteriorem domum
14 fecit quoque velum ex hyacintho purpura
coccino et bysso et intexuit ei cherubin
15 ante fores etiam templi duas columnas
quae triginta et quinque cubitos habebant altitudinis porro capita earum
quinque cubitorum
16 necnon et quasi catenulas in oraculo et
superposuit eas capitibus columnarum malagranata etiam centum quae catenulis
interposuit
17 ipsas quoque columnas posuit in vestibulo
templi unam a dextris et alteram a sinistris eam quae a dextris erat vocavit
Iachin et quae ad levam Booz
|