4.
1 fecit quoque altare aeneum viginti
cubitorum longitudinis et viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum altitudinis
2 mare etiam fusile decem cubitis a labio
usque ad labium rotundum per circuitum quinque cubitos habebat altitudinis et
funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius
3 similitudo quoque boum erat subter illud
et decem cubitis quaedam extrinsecus celaturae quasi duobus versibus alvum
maris circuibant boves autem erant fusiles
4 et ipsum mare super duodecim boves
inpositum erat quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem porro
tres alii meridiem et tres qui reliqui erant orientem mare habentes
superpositum posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari
5 porro vastitas eius habebat mensuram
palmi et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii capiebatque
mensurae tria milia metretas
6 fecit quoque concas decem et posuit
quinque a dextris et quinque a sinistris ut lavarent in eis omnia quae in
holocaustum oblaturi erant porro in mari sacerdotes lavabantur
7 fecit autem et candelabra aurea decem
secundum speciem qua iussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris
et quinque a sinistris
8 necnon et mensas decem posuitque eas in
templo quinque a dextris et quinque a sinistris fialas quoque aureas centum
9 fecit etiam atrium sacerdotum et
basilicam grandem et ostia in basilica quae texit aere
10 porro mare posuit in latere dextro contra
orientem ad meridiem
11 fecit autem Hiram lebetas quoque et
creagras et fialas et conplevit omne opus regis in domo Dei
12 hoc est columnas duas et epistylia et
capita et quasi quaedam retiacula quae capita tegerent super epistylia
13 malagranata quoque quadringenta et
retiacula duo ita ut bini ordines malagranatorum singulis retiaculis
iungerentur quae protegerent epistylia et capita columnarum
14 bases etiam fecit et concas quas
superposuit basibus
15 mare unum bovesque duodecim sub mari
16 et lebetas et creagras et fialas omnia vasa fecit
Salomoni Hiram pater eius in domo Domini ex aere mundissimo
17 in regione Iordanis fudit ea rex in argillosa
terra inter Socchoth et Saredatha
18 erat autem multitudo vasorum innumerabilis ita ut
ignoraretur pondus aeris
19 fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et
altare aureum et mensas et super eas panes propositionis
20 candelabra quoque cum lucernis suis ut
lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo
21 et florentia quaedam et lucernas et
forcipes aureos omnia de auro mundissimo facta sunt
22 thymiamateria quoque et turibula et
fialas et mortariola ex auro purissimo et ostia celavit templi interioris id
est in sancto sanctorum et ostia templi forinsecus aurea sicque conpletum est
omne opus quod fecit Salomon in domo Domini
|