5.
1 intulit igitur Salomon omnia quae voverat
David pater suus argentum et aurum et universa vasa posuit in thesauris domus Dei
2 post quae congregavit maiores natu
Israhel et cunctos principes tribuum et capita familiarum de filiis Israhel in
Hierusalem ut adducerent arcam foederis Domini de civitate David quae est Sion
3 venerunt igitur ad regem omnes viri
Israhel in die sollemni mensis septimi
4 cumque venissent cuncti seniorum Israhel
portaverunt Levitae arcam
5 et intulerunt eam et omnem paraturam tabernaculi
porro vasa sanctuarii quae erant in tabernaculo portaverunt sacerdotes cum
Levitis
6 rex autem Salomon et universus coetus Israhel et
omnes qui fuerant congregati ante arcam immolabant arietes et boves absque ullo
numero tanta enim erat multitudo victimarum
7 et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in
locum suum id est ad oraculum templi in sancta sanctorum subter alas cherubin
8 ita ut cherubin expanderent alas suas super locum
in quo posita erat arca et ipsam arcam tegerent cum vectibus eius
9 vectium autem quibus portabatur arca quia paululum
longiores erant capita parebant ante oraculum si vero quis paululum fuisset
extrinsecus eos videre non poterat fuit itaque arca ibi usque in praesentem
diem
10 nihilque erat aliud in arca nisi duae tabulae
quas posuerat Moses in Horeb quando legem dedit Dominus filiis Israhel
egredientibus ex Aegypto
11 egressis autem sacerdotibus de sanctuario omnes
enim sacerdotes qui ibi potuerant inveniri sanctificati sunt nec adhuc illo
tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat
12 tam Levitae quam cantores id est et qui sub Asaph
erant et qui sub Heman et qui sub Idithun filii et fratres eorum vestiti
byssinis cymbalis et psalteriis et citharis concrepabant stantes ad orientalem
plagam altaris cumque eis sacerdotes centum viginti canentes tubis
13 igitur cunctis pariter et tubis et voce et
cymbalis et organis et diversi generis musicorum concinentibus et vocem in
sublime tollentibus longe sonitus audiebatur ita ut cum Dominum laudare
coepissent et dicere confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum
misericordia eius impleretur domus Domini nube
14 nec possent sacerdotes stare et ministrare
propter caliginem conpleverat enim gloria Domini domum Dei
|