6.
1 tunc Salomon ait Dominus pollicitus est ut
habitaret in caligine
2 ego autem aedificavi domum nomini eius ut
habitaret ibi in perpetuum
3 et convertit faciem suam et benedixit
universae multitudini Israhel nam omnis turba stabat intenta et ait
4 benedictus Dominus Deus Israhel qui quod
locutus est David patri meo opere conplevit dicens
5 a die qua eduxi populum meum de terra
Aegypti non elegi civitatem de cunctis tribubus Israhel ut aedificaretur in ea
domus nomini meo neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo meo
Israhel
6 sed elegi Hierusalem ut sit nomen meum in
ea et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israhel
7 cumque fuisset voluntatis David patris
mei ut aedificaret domum nomini Domini Dei Israhel
8 dixit Dominus ad eum quia haec fuit
voluntas tua ut aedificares domum nomini meo bene quidem fecisti habere
huiuscemodi voluntatem
9 sed non tu aedificabis domum verum filius
tuus qui egredietur de lumbis tuis ipse aedificabit domum nomini meo
10 conplevit ergo Dominus sermonem suum quem
locutus fuerat et ego surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israhel
sicut locutus est Dominus et aedificavi domum nomini Domini Dei Israhel
11 et posui in ea arcam in qua est pactum
Domini quod pepigit cum filiis Israhel
12 stetit ergo coram altare Domini ex
adverso universae multitudinis Israhel et extendit manus suas
13 siquidem fecerat Salomon basem aeneam et
posuerat eam in medio basilicae habentem quinque cubitos longitudinis et
quinque cubitos latitudinis et tres cubitos in altum stetitque super eam et
deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israhel et palmis in
caelum levatis
14 ait Domine Deus Israhel non est similis
tui Deus in caelo et in terra qui custodis pactum et misericordiam cum servis
tuis qui ambulant coram te in toto corde suo
15 qui praestitisti servo tuo David patri
meo quaecumque locutus fueras ei et quae ore promiseras opere conplesti sicut
et praesens tempus probat
16 nunc ergo Domine Deus Israhel imple servo
tuo patri meo David quaecumque locutus es dicens non deficiet ex te vir coram
me qui sedeat super thronum Israhel ita tamen si custodierint filii tui vias
suas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me
17 et nunc Domine Deus Israhel firmetur
sermo tuus quem locutus es servo tuo David
18 ergone credibile est ut habitet Deus cum
hominibus super terram si caelum et caeli caelorum non te capiunt quanto magis
domus ista quam aedificavi
19 sed ad hoc tantum facta est ut respicias
orationem servi tui et obsecrationem eius Domine Deus meus audias et preces
quas fundit famulus tuus coram te
20 ut aperias oculos tuos super domum istam
diebus et noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum
21 et exaudires orationem quam servus tuus
orat in eo exaudi preces famuli tui et populi tui Israhel quicumque oraverit in
loco isto et exaudi de habitaculo tuo id est de caelis et propitiare
22 si peccaverit quispiam in proximum suum et iurare
contra eum paratus venerit seque maledicto constrinxerit coram altari in domo
ista
23 tu audies de caelo et facies iudicium servorum
tuorum ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium et ulciscaris iustum
retribuens ei secundum iustitiam suam
24 si superatus fuerit populus tuus Israhel ab
inimicis peccabunt enim tibi et conversi egerint paenitentiam et obsecraverint
nomen tuum et fuerint deprecati in loco isto
25 tu exaudi de caelo et propitiare peccato populi
tui Israhel et reduc eos in terram quam dedisti eis et patribus eorum
26 si clauso caelo pluvia non fluxerit propter
peccata populi et deprecati te fuerint in loco isto et confessi nomini tuo et
conversi a peccatis suis cum eos adflixeris
27 exaudi de caelo Domine et dimitte peccata servis
tuis et populi tui Israhel et doce eos viam bonam per quam ingrediantur et da
pluviam terrae quam dedisti populo tuo ad possidendum
28 fames si orta fuerit in terra et
pestilentia erugo et aurugo et lucusta et brucus et hostes vastatis regionibus
portas obsederint civitatis omnisque plaga et infirmitas presserit
29 si quis de populo tuo Israhel fuerit
deprecatus cognoscens plagam et infirmitatem suam et expanderit manus suas in
domo hac
30 tu exaudi de caelo de sublimi scilicet
habitaculo tuo et propitiare et redde unicuique secundum vias suas quas nosti
eum habere in corde suo tu enim solus nosti corda filiorum hominum
31 ut timeant te et ambulent in viis tuis
cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostris
32 externum quoque qui non est de populo tuo
Israhel si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum et propter
manum tuam robustam et brachium tuum extentum et adoraverit in loco isto
33 tu exaudies de caelo firmissimo
habitaculo tuo et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus ut
sciant omnes populi terrae nomen tuum et timeant te sicut populus tuus Israhel
et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi
34 si egressus fuerit populus tuus ad bellum
contra adversarios suos per viam in qua miseris eos adorabunt te contra viam in
qua civitas haec est quam elegisti et domus quam aedificavi nomini tuo
35 ut exaudias de caelo preces eorum et
obsecrationem et ulciscaris
36 si autem et peccaverint tibi neque enim
est homo qui non peccet et iratus fueris eis et tradideris hostibus et captivos
eos duxerint in terram longinquam vel certe quae iuxta est
37 et conversi corde suo in terra ad quam
captivi ducti fuerant egerint paenitentiam et deprecati te fuerint in terra
captivitatis suae dicentes peccavimus inique fecimus iniuste egimus
38 et reversi fuerint ad te in toto corde
suo et in tota anima sua in terra captivitatis suae ad quam ducti sunt adorabunt
te contra viam terrae suae quam dedisti patribus eorum et urbis quam elegisti
et domus quam aedificavi nomini tuo
39 ut exaudias de caelo hoc est de firmo
habitaculo tuo preces eorum et facias iudicium et dimittas populo tuo quamvis
peccatori
40 tu es enim Deus meus aperiantur quaeso
oculi tui et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto
41 nunc igitur consurge Domine Deus in
requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae sacerdotes tui Domine Deus induantur
salute et sancti tui laetentur in bonis
42 Domine Deus ne averseris faciem christi tui
memento misericordiarum David servi tui
|