8.
1 expletis autem viginti annis postquam
aedificavit Salomon domum Domini et domum suam
2 civitates quas dederat Hiram Salomoni
aedificavit et habitare ibi fecit filios Israhel
3 abiit quoque in Emath Suba et obtinuit
eam
4 et aedificavit Palmyram in deserto et
alias civitates munitissimas aedificavit in Emath
5 extruxitque Bethoron superiorem et
Bethoron inferiorem civitates muratas habentes portas et vectes et seras
6 Baalath etiam et omnes urbes firmissimas
quae fuerunt Salomonis cunctasque urbes quadrigarum et urbes equitum omnia quae
voluit Salomon atque disposuit aedificavit in Hierusalem et in Libano et in
universa terra potestatis suae
7 omnem populum qui derelictus fuerat de
Hettheis et Amorreis et Ferezeis et Eveis et Iebuseis qui non erant de stirpe
Israhel
8 de filiis eorum et de posteris quos non
interfecerant filii Israhel subiugavit Salomon in tributarios usque in diem
hanc
9 porro de filiis Israhel non posuit ut
servirent operibus regis ipsi enim erant viri bellatores et duces primi et
principes quadrigarum et equitum eius
10 omnes autem principes exercitus regis
Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta qui erudiebant populum
11 filiam vero Pharaonis transtulit de
civitate David in domum quam aedificaverat ei dixit enim non habitabit uxor mea
in domo David regis Israhel eo quod sanctificata sit quia ingressa est eam arca
Domini
12 tunc obtulit Salomon holocausta Domino super
altare Domini quod extruxerat ante porticum
13 ut per singulos dies offerretur in eo iuxta
praeceptum Mosi in sabbatis et in kalendis et in festis diebus ter per annum id
est in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate
tabernaculorum
14 et constituit iuxta dispositionem David patris
sui officia sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in ordine suo ut
laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei et
ianitores in divisionibus suis per portam et portam sic enim praeceperat David
homo Dei
15 nec praetergressi sunt de mandatis regis tam
sacerdotes quam Levitae ex omnibus quae praeceperat et in custodiis thesaurorum
16 omnes inpensas praeparatas habuit Salomon ex eo
die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam
17 tunc abiit Salomon in Hesiongaber et in Ahilath
ad oram maris Rubri quae est in terra Edom
18 misit autem ei Hiram per manum servorum suorum
naves et nautas gnaros maris et abierunt cum servis Salomonis in Ophir
tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et adtulerunt ad regem
Salomonem
|