18.
1 fuit
ergo Iosaphat dives et inclitus multum et adfinitate coniunctus est Ahab
2 descenditque post annos ad eum in Samariam ad
cuius adventum mactavit Ahab arietes et boves plurimos et populo qui venerat
cum eo persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad
3 dixitque Ahab rex Israhel ad Iosaphat regem Iuda
veni mecum in Ramoth Galaad cui ille respondit ut ego et tu sicut populus tuus
sic et populus meus tecumque erimus in bello
4 dixitque Iosaphat ad regem Israhel consule obsecro
inpraesentiarum sermonem Domini
5 congregavitque rex Israhel prophetarum quadringentos
viros et dixit ad eos in Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere at
illi ascende inquiunt et tradet Deus in manu regis
6 dixitque Iosaphat numquid non est hic prophetes
Domini ut ab illo etiam requiramus
7 et ait rex Israhel ad Iosaphat est vir unus a quo
possumus quaerere Domini voluntatem sed ego odi eum quia non prophetat mihi
bonum sed malum omni tempore est autem Micheas filius Iembla dixitque Iosaphat
ne loquaris rex hoc modo
8 vocavit ergo rex Israhel unum de eunuchis et dixit
ei voca cito Micheam filium Iembla
9 porro rex Israhel et Iosaphat rex Iuda uterque
sedebant in solio suo vestiti cultu regio sedebant autem in area iuxta portam
Samariae omnesque prophetae vaticinabantur coram eis
10 Sedecias vero filius Chanana fecit sibi cornua
ferrea et ait haec dicit Dominus his ventilabis Syriam donec conteras eam
11 omnesque prophetae similiter prophetabant atque dicebant
ascende in Ramoth Galaad et prosperaberis et tradet eos Dominus in manu regis
12 nuntius autem qui ierat ad vocandum Micheam ait
illi en verba omnium prophetarum uno ore bona regi adnuntiant quaeso ergo te ut
et sermo tuus ab eis non dissentiat loquarisque prospera
13 cui respondit Micheas vivit Dominus quia
quodcumque dixerit Deus meus hoc loquar
14 venit ergo ad regem cui rex ait Michea
ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere cui ille respondit
ascendite cuncta enim prospera evenient et tradentur hostes in manus vestras
15 dixitque rex iterum atque iterum te
adiuro ut non mihi loquaris nisi quod verum est in nomine Domini
16 at ille ait vidi universum Israhel
dispersum in montibus sicut oves absque pastore et dixit Dominus non habent
isti dominos revertatur unusquisque ad domum suam in pace
17 et ait rex Israhel ad Iosaphat nonne dixi
tibi quod non prophetaret iste mihi quicquam boni sed ea quae mala sunt
18 at ille idcirco ait audite verbum Domini
vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum caeli adsistentem ei a
dextris et sinistris
19 et dixit Dominus quis decipiet Ahab regem
Israhel ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad cumque diceret unus hoc modo et
alter alio
20 processit spiritus et stetit coram Domino
et ait ego decipiam eum cui Dominus in quo inquit decipies
21 at ille respondit egrediar et ero
spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius dixitque Dominus decipies et
praevalebis egredere et fac ita
22 nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum
mendacii in ore omnium prophetarum tuorum et Dominus locutus est de te mala
23 accessit autem Sedecias filius Chanana et
percussit Micheae maxillam et ait per quam viam transivit spiritus Domini a me
ut loqueretur tibi
24 dixitque Micheas tu ipse videbis in die
illo quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris
25 praecepit autem rex Israhel dicens
tollite Micheam et ducite eum ad Amon principem civitatis et ad Ioas filium
Ammelech
26 et dicetis haec dicit rex mittite hunc in
carcerem et date ei panis modicum et aquae pauxillum donec revertar in pace
27 dixitque Micheas si reversus fueris in
pace non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes
28 igitur ascenderunt rex Israhel et
Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad
29 dixitque rex Israhel ad Iosaphat mutabo
habitum et sic ad pugnandum vadam tu autem induere vestibus tuis mutatoque rex
Israhel habitu venit ad bellum
30 rex autem Syriae praeceperat ducibus equitatus
sui dicens ne pugnetis contra minimum aut contra maximum nisi contra solum
regem Israhel
31 itaque cum vidissent principes equitatus
Iosaphat dixerunt rex Israhel iste est et circumdederunt eum dimicantes at ille
clamavit ad Dominum et auxiliatus est ei atque avertit eos ab illo
32 cum enim vidissent duces equitatus quod
non esset rex Israhel reliquerunt eum
33 accidit autem ut unus e populo sagittam
in incertum iaceret et percuteret regem Israhel inter cervicem et scapulas at
ille aurigae suo ait converte manum tuam et educ me de acie quia vulneratus sum
34 et finita est pugna in die illo porro rex Israhel
stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente
sole
|