20.
1 post haec congregati sunt filii Moab et
filii Ammon et cum eis de Ammanitis ad Iosaphat ut pugnarent contra eum
2 veneruntque nuntii et indicaverunt
Iosaphat dicentes venit contra te multitudo magna de his locis quae trans mare
sunt et de Syria et ecce consistunt in Asasonthamar quae est Engaddi
3 Iosaphat autem timore perterritus totum
se contulit ad rogandum Dominum et praedicavit ieiunium universo Iuda
4 congregatusque Iudas ad precandum Dominum
sed et omnes de urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum
5 cumque stetisset Iosaphat in medio coetu Iudae et
Hierusalem in domo Domini ante atrium novum
6 ait Domine Deus patrum nostrorum tu es Deus in
caelo et dominaris cunctis regnis gentium in manu tua est fortitudo et potentia
nec quisquam tibi potest resistere
7 nonne tu Deus noster interfecisti omnes
habitatores terrae huius coram populo tuo Israhel et dedisti eam semini Abraham
amici tui in sempiternum
8 habitaveruntque in ea et extruxerunt in illa
sanctuarium nomini tuo dicentes
9 si inruerint super nos mala gladius iudicii
pestilentia et fames stabimus coram domo hac in conspectu tuo in qua invocatum
est nomen tuum et clamabimus ad te in tribulationibus nostris et exaudies
salvosque facies
10 nunc igitur ecce filii Ammon et Moab et mons Seir
per quos non concessisti Israheli ut transirent quando egrediebantur de Aegypto
sed declinaverunt ab eis et non interfecerunt illos
11 e contrario agunt et nituntur eicere nos de
possessione quam tradidisti nobis
12 Deus noster ergo non iudicabis eos in nobis
quidem non tanta est fortitudo ut possimus huic multitudini resistere quae
inruit super nos sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc solum habemus
residui ut oculos nostros dirigamus ad te
13 omnis vero Iuda stabat coram Domino cum
parvulis et uxoribus et liberis suis
14 erat autem Hiazihel filius Zacchariae
filii Banaiae filii Hiehihel filii Mathaniae Levites de filiis Asaph super quem
factus est spiritus Domini in medio turbae
15 et ait adtendite omnis Iuda et qui
habitatis Hierusalem et tu rex Iosaphat haec dicit Dominus vobis nolite timere
nec paveatis hanc multitudinem non est enim vestra pugna sed Dei
16 cras descendetis contra eos ascensuri
enim sunt per clivum nomine Sis et invenietis illos in summitate torrentis qui
est contra solitudinem Hieruhel
17 non eritis vos qui dimicabitis sed
tantummodo confidenter state et videbitis auxilium Domini super vos o Iuda et
Hierusalem nolite timere nec paveatis cras egredimini contra eos et Dominus
erit vobiscum
18 Iosaphat ergo et Iuda et omnes
habitatores Hierusalem ceciderunt proni in terram coram Domino et adoraverunt
eum
19 porro Levitae de filiis Caath et de
filiis Core laudabant Dominum Deum Israhel voce magna in excelsum
20 cumque mane surrexissent egressi sunt per
desertum Thecuae profectisque eis stans Iosaphat in medio eorum dixit audite me
Iuda et omnes habitatores Hierusalem credite in Domino Deo vestro et securi
eritis credite prophetis eius et cuncta evenient prospera
21 deditque consilium populo et statuit
cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis et antecederent exercitum ac
voce consona dicerent confitemini Domino quoniam in aeternum misericordia eius
22 cumque coepissent laudes canere vertit
Dominus insidias eorum in semet ipsos filiorum scilicet Ammon et Moab et montis
Seir qui egressi fuerant ut pugnarent contra Iudam et percussi sunt
23 namque filii Ammon et Moab consurrexerunt
adversum habitatores montis Seir ut interficerent et delerent eos cumque hoc
opere perpetrassent etiam in semet ipsos versi mutuis concidere vulneribus
24 porro Iudas cum venisset ad speculam quae
respicit solitudinem vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus nec
superesse quemquam qui necem potuisset evadere
25 venit ergo Iosaphat et omnis populus cum
eo ad detrahenda spolia mortuorum inveneruntque inter cadavera variam
supellectilem vestes quoque et vasa pretiosissima et diripuerunt ita ut omnia
portare non possent nec per tres dies spolia auferre pro praedae magnitudine
26 die autem quarto congregati sunt in valle
Benedictionis etenim quoniam ibi benedixerant Domino vocaverunt locum illum
vallis Benedictionis usque in praesentem diem
27 reversusque est omnis vir Iuda et
habitatores Hierusalem et Iosaphat ante eos in Hierusalem cum laetitia magna eo
quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis
28 ingressique sunt Hierusalem cum psalteriis
et citharis et tubis in domum Domini
29 inruit autem pavor Domini super universa regna
terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israhel
30 quievitque regnum Iosaphat et praebuit ei Deus
pacem per circuitum
31 regnavit igitur Iosaphat super Iudam et erat
triginta quinque annorum cum regnare coepisset viginti autem et quinque annis
regnavit in Hierusalem nomen matris eius Azuba filia Selachi
32 et ambulavit in via patris sui Asa nec declinavit
ab ea faciens quae placita erant coram Domino
33 verumtamen excelsa non abstulit et adhuc populus
non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum
34 reliqua autem gestorum Iosaphat priorum et
novissimorum scripta sunt in verbis Hieu filii Anani quae digessit in libro
regum Israhel
35 post haec iniit amicitias Iosaphat rex Iuda cum
Ochozia rege Israhel cuius opera fuerunt impiissima
36 et particeps fuit ut facerent naves quae irent in
Tharsis feceruntque classem in Asiongaber
37 prophetavit autem Eliezer filius Dodoau de Maresa
ad Iosaphat dicens quia habuisti foedus cum Ochozia percussit Dominus opera tua
contritaeque sunt naves nec potuerunt ire in Tharsis
|