29.
1 igitur Ezechias regnare coepit cum viginti
quinque esset annorum et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen
matris eius Abia filia Zacchariae
2 fecitque quod erat placitum in conspectu
Domini iuxta omnia quae fecerat David pater eius
3 ipse anno et mense primo regni sui
aperuit valvas domus Domini et instauravit eas
4 adduxitque sacerdotes atque Levitas et
congregavit eos in plateam orientalem
5 dixitque ad eos audite me Levitae et
sanctificamini mundate domum Domini Dei patrum vestrorum auferte omnem
inmunditiam de sanctuario
6 peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in
conspectu Domini Dei nostri derelinquentes eum averterunt facies suas a
tabernaculo Domini et praebuerunt dorsum
7 cluserunt ostia quae erant in porticu et
extinxerunt lucernas incensumque non adoleverunt et holocausta non obtulerunt
in sanctuario Deo Israhel
8 concitatus est itaque furor Domini super Iudam et
Hierusalem tradiditque eos in commotionem et in interitum et in sibilum sicut
ipsi cernitis oculis vestris
9 en corruerunt patres nostri gladiis filii nostri
et filiae nostrae et coniuges captivae ductae sunt propter hoc scelus
10 nunc igitur placet mihi ut ineamus foedus cum
Domino Deo Israhel et avertat a nobis furorem irae suae
11 filii mi nolite neglegere vos elegit
Dominus ut stetis coram eo et ministretis illi colatis eum et cremetis incensum
12 surrexerunt ergo Levitae Maath filius
Amasiae et Iohel filius Azariae de filiis Caath porro de filiis Merari Cis
filius Abdai et Azarias filius Iallelel de filiis autem Gersom Ioha filius
Zemma et Eden filius Ioaha
13 at vero de filiis Elisaphan Samri et
Iahihel de filiis quoque Asaph Zaccharias et Mathanias
14 necnon de filiis Heman Iahihel et Semei
sed et de filiis Idithun Semeias et Ozihel
15 congregaveruntque fratres suos et
sanctificati sunt et ingressi iuxta mandatum regis et imperium Domini ut
expiarent domum Dei
16 sacerdotes quoque ingressi templum Domini
ut sanctificarent illud extulerunt omnem inmunditiam quam intro reppererant in
vestibulum domus Domini quam tulerunt Levitae et asportaverunt ad torrentem
Cedron foras
17 coeperunt autem prima die mensis primi
mundare et in die octava eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini
expiaveruntque templum diebus octo et in die sextadecima mensis eiusdem quod
coeperant impleverunt
18 ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem et
dixerunt ei sanctificavimus omnem domum Domini et altare holocaustoseos vasaque
eius necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis
19 cunctamque templi supellectilem quam
polluerat rex Achaz in regno suo postquam praevaricatus est et ecce exposita
sunt omnia coram altari Domini
20 consurgensque diluculo Ezechias rex
adunavit omnes principes civitatis et ascendit domum Domini
21 obtuleruntque simul tauros septem arietes
septem agnos septem et hircos septem pro peccato pro regno pro sanctuario pro
Iuda dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare Domini
22 mactaverunt igitur tauros et susceperunt
sacerdotes sanguinem et fuderunt illud super altare mactaverunt etiam arietes
et illorum sanguinem super altare fuderunt immolaverunt agnos et fuderunt super
altare sanguinem
23 adplicaverunt hircos pro peccato coram rege et
universa multitudine inposueruntque manus suas super eos
24 et immolaverunt illos sacerdotes et asperserunt
sanguinem eorum altari pro piaculo universi Israhelis pro omni quippe Israhel
praeceperat rex ut holocaustum fieret et pro peccato
25 constituit quoque Levitas in domo Domini cum
cymbalis et psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis
regis et Nathan prophetae siquidem Domini praeceptum fuit per manum prophetarum
eius
26 steteruntque Levitae tenentes organa David et
sacerdotes tubas
27 et iussit Ezechias ut offerrent holocaustum super
altare cumque offerrentur holocausta coeperunt laudes canere Domino et clangere
tubis atque in diversis organis quae David rex Israhel reppererat concrepare
28 omni autem turba adorante cantores et hii qui
tenebant tubas erant in officio suo donec conpleretur holocaustum
29 cumque finita esset oblatio incurvatus
est rex et omnes qui erant cum eo et adoraverunt
30 praecepitque Ezechias et principes
Levitis ut laudarent Dominum sermonibus David et Asaph videntis qui laudaverunt
eum magna laetitia et curvato genu adoraverunt
31 Ezechias autem etiam haec addidit
implestis manus vestras Domino accedite et offerte victimas et laudes in domo
Domini obtulit ergo universa multitudo hostias et laudes et holocausta mente
devota
32 porro numerus holocaustorum quae obtulit
multitudo hic fuit tauros septuaginta arietes centum agnos ducentos
33 sanctificaveruntque Domino boves
sescentos et oves tria milia
34 sacerdotes vero pauci erant nec poterant
sufficere ut pelles holocaustorum detraherent unde et Levitae fratres eorum
adiuverunt eos donec impleretur opus et sanctificarentur antistites Levitae
quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes
35 fuerunt igitur holocausta plurima adipes
pacificorum et libamina holocaustorum et conpletus est cultus domus Domini
36 laetatusque est Ezechias et omnis populus
eo quod ministerium Domini esset expletum de repente quippe hoc fieri placuerat
|