32.
1 post quae et huiuscemodi veritatem venit
Sennacherib rex Assyriorum et ingressus Iudam obsedit civitates munitas volens
eas capere
2 quod cum vidisset Ezechias venisse scilicet
Sennacherib et totum belli impetum verti contra Hierusalem
3 inito cum principibus consilio virisque
fortissimis ut obturarent capita fontium quae erant extra urbem et hoc omnium
decernente sententia
4 congregavit plurimam multitudinem et obturaverunt
cunctos fontes et rivum qui fluebat in medio terrae dicentes ne veniant reges
Assyriorum et inveniant aquarum abundantiam
5 aedificavit quoque agens industrie omnem murum qui
fuerat dissipatus et extruxit turres desuper et forinsecus alterum murum
instauravitque Mello in civitate David et fecit universi generis armaturam et
clypeos
6 constituitque principes bellatorum in
exercitu et convocavit universos in platea portae civitatis ac locutus est ad
cor eorum dicens
7 viriliter agite et confortamini nolite
timere nec paveatis regem Assyriorum et universam multitudinem quae est cum eo
multo enim plures nobiscum sunt quam cum illo
8 cum illo est brachium carneum nobiscum
Dominus Deus noster qui auxiliator est noster pugnatque pro nobis
confortatusque est populus huiuscemodi verbis Ezechiae regis Iuda
9 quae postquam gesta sunt misit
Sennacherib rex Assyriorum servos suos Hierusalem ipse enim cum universo
exercitu obsidebat Lachis ad Ezechiam regem Iuda et ad omnem populum qui erat
in urbe dicens
10 haec dicit Sennacherib rex Assyriorum in
quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Hierusalem
11 num Ezechias decipit vos ut tradat morti
in fame et siti adfirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis
Assyriorum
12 numquid non iste est Ezechias qui
destruxit excelsa illius et altaria et praecepit Iudae et Hierusalem dicens
coram altari uno adorabitis et in ipso conburetis incensum
13 an ignoratis quae ego fecerim et patres
mei cunctis terrarum populis numquid praevaluerunt dii gentium omniumque
terrarum liberare regionem suam de manu mea
14 quis est de universis diis gentium quas
vastaverunt patres mei qui potuerit eruere populum suum de manu mea ut possit
etiam Deus vester eruere vos de hac manu
15 non vos ergo decipiat Ezechias nec vana
persuasione deludat neque credatis ei si enim nullus potuit deus cunctarum
gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de manu patrum
meorum consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de hac manu
16 sed et alia multa locuti sunt servi eius contra
Dominum Deum et contra Ezechiam servum eius
17 epistulas quoque scripsit plenas blasphemiae in
Dominum Deum Israhel et locutus est adversus eum sicut dii gentium ceterarum
non potuerunt liberare populos suos de manu mea sic et Deus Ezechiae eruere non
poterit populum suum de manu ista
18 insuper et clamore magno lingua iudaica contra
populum qui sedebat in muris Hierusalem personabat ut terreret eos et caperet
civitatem
19 locutusque est contra Deum Hierusalem sicut
adversum deos populorum terrae opera manuum hominum
20 oraverunt igitur Ezechias rex et Esaias filius
Amos prophetes adversum hanc blasphemiam ac vociferati sunt usque in caelum
21 et misit Dominus angelum qui percussit omnem
virum robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum
reversusque est cum ignominia in terram suam cumque ingressus esset domum dei
sui filii qui egressi fuerant de utero eius interfecerunt eum gladio
22 salvavitque Dominus Ezechiam et habitatores
Hierusalem de manu Sennacherib regis Assyriorum et de manu omnium et praestitit
ei quietem per circuitum
23 multi etiam deferebant hostias et sacrificia
Domino Hierusalem et munera Ezechiae regi Iuda qui exaltatus est post haec
coram cunctis gentibus
24 in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad
mortem et oravit Dominum exaudivitque eum et dedit ei signum
25 sed non iuxta beneficia quae acceperat retribuit
quia elevatum est cor eius et facta est contra eum ira et contra Iudam ac
Hierusalem
26 humiliatusque est postea eo quod exaltatum
fuisset cor eius tam ipse quam habitatores Hierusalem et idcirco non venit
super eos ira Domini in diebus Ezechiae
27 fuit autem Ezechias dives et inclitus valde et
thesauros sibi plurimos congregavit argenti auri et lapidis pretiosi aromatum
et armorum universi generis et vasorum magni pretii
28 apothecas quoque frumenti vini et olei et
praesepia omnium iumentorum caulasque pecoribus
29 et urbes exaedificavit habebat quippe greges
ovium et armentorum innumerabiles eo quod dedisset ei Dominus substantiam
multam nimis
30 ipse est Ezechias qui obturavit superiorem fontem
aquarum Gion et avertit eas subter ad occidentem urbis David in omnibus
operibus suis fecit prospere quae voluit
31 attamen in legatione principum Babylonis qui
missi fuerant ad eum ut interrogarent de portento quod acciderat super terram
dereliquit eum Deus ut temptaretur et nota fierent omnia quae erant in corde
eius
32 reliqua autem sermonum Ezechiae et
misericordiarum eius scripta sunt in visione Esaiae filii Amos prophetae et in
libro regum Iuda et Israhel
13 dormivitque Ezechias cum patribus suis et
sepelierunt eum supra sepulchra filiorum David et celebravit eius exequias
universus Iuda et omnes habitatores Hierusalem regnavitque Manasses filius eius
pro eo
|