34.
1 octo annorum erat Iosias cum regnare coepisset et
triginta et uno annis regnavit in Hierusalem
2 fecitque quod erat rectum in conspectu Domini et
ambulavit in viis David patris sui non declinavit neque ad dexteram neque ad
sinistram
3 octavo autem anno regni sui cum adhuc esset puer
coepit quaerere Deum patris sui David et duodecimo anno postquam coeperat mundavit
Iudam et Hierusalem ab excelsis et lucis simulacrisque et sculptilibus
4 destruxeruntque coram eo aras Baalim et simulacra
quae superposita fuerant demoliti sunt lucos etiam et sculptilia succidit atque
comminuit et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant fragmenta
dispersit
5 ossa praeterea sacerdotum conbusit in altaribus
idolorum mundavitque Iudam et Hierusalem
6 sed et in urbibus Manasse et Ephraim et
Symeon usque Nepthalim cuncta subvertit
7 cumque altaria dissipasset et lucos et
sculptilia contrivisset in frusta cunctaque delubra demolitus esset de universa
terra Israhel reversus est Hierusalem
8 igitur anno octavodecimo regni sui
mundata iam terra et templo Domini misit Saphan filium Eseliae et Maasiam
principem civitatis et Ioha filium Ioachaz a commentariis ut instaurarent domum
Domini Dei sui
9 qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum
acceptamque ab eo pecuniam quae inlata fuerat in domum Domini et quam
congregaverant Levitae ianitores de Manasse et Ephraim et universis reliquiis
Israhel ab omni quoque Iuda et Beniamin et habitatoribus Hierusalem
10 tradiderunt in manibus eorum qui
praeerant operariis in domo Domini ut instaurarent templum et infirma quaeque
sarcirent
11 at illi dederunt eam artificibus et
cementariis ut emerent lapides de lapidicinis et ligna ad commissuras aedificii
et ad contignationem domorum quas destruxerant reges Iuda
12 qui fideliter cuncta faciebant erant
autem praepositi operantium Iaath et Abdias de filiis Merari Zaccharias et
Mosollam de filiis Caath qui urguebant opus omnes Levitae scientes organis
canere
13 super eos vero qui ad varios usus onera portabant
erant scribae et magistri de Levitis ianitores
14 cumque efferrent pecuniam quae inlata fuerat in
templum Domini repperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Mosi
15 et ait ad Saphan scribam librum legis inveni in
domo Domini et tradidit ei
16 at ille intulit volumen ad regem et nuntiavit ei
dicens omnia quae dedisti in manu servorum tuorum ecce conplentur
17 argentum quod reppertum est in domo Domini
conflaverunt datumque est praefectis artificum et diversa opera fabricantium
18 praeterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc
librum quem cum rege praesente recitasset
19 audissetque ille verba legis scidit vestimenta
sua
20 et praecepit Helciae et Ahicam filio Saphan et
Abdon filio Micha Saphan quoque scribae et Asaiae servo regis dicens
21 ite et orate Dominum pro me et pro reliquiis
Israhel et Iuda super universis sermonibus libri istius qui reppertus est
magnus enim furor Domini stillavit super nos eo quod non custodierint patres
nostri verba Domini ut facerent omnia quae scripta sunt in isto volumine
22 abiit igitur Helcias et hii qui simul a rege missi
fuerant ad Holdan propheten uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis
vestium quae habitabat Hierusalem in secunda et locuti sunt ei verba quae supra
narravimus
23 at illa respondit eis haec dicit Dominus Deus
Israhel dicite viro qui misit vos ad me
24 haec dicit Dominus ecce ego inducam mala super
locum istum et super habitatores eius cunctaque maledicta quae scripta sunt in
libro hoc quem legerunt coram rege Iuda
25 quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis
alienis ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum
idcirco stillavit furor meus super locum istum et non extinguetur
26 ad regem autem Iuda qui misit vos pro Domino
deprecando sic loquimini haec dicit Dominus Deus Israhel quoniam audisti verba
voluminis
27 atque emollitum est cor tuum et humiliatus es in
conspectu Dei super his quae dicta sunt contra locum hunc et habitatores
Hierusalem reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua et flevisti coram
me ego quoque exaudivi te dicit Dominus
28 iam enim colligam te ad patres tuos et infereris
in sepulchrum tuum in pace nec videbunt oculi tui omne malum quod ego
inducturus sum super locum istum et super habitatores eius rettulerunt itaque
regi cuncta quae dixerat
29 at ille convocatis universis maioribus
natu Iuda et Hierusalem
30 ascendit domum Domini unaque omnes viri
Iuda et habitatores Hierusalem sacerdotes et Levitae et cunctus populus a
minimo usque ad maximum quibus audientibus in domo Domini legit rex omnia verba
voluminis
31 et stans in tribunali suo percussit
foedus coram Domino ut ambularet post eum et custodiret praecepta et testimonia
et iustificationes eius in toto corde suo et in tota anima sua faceretque quae
scripta sunt in volumine illo quem legerat
32 adiuravit quoque super hoc omnes qui
repperti fuerant in Hierusalem et Beniamin et fecerunt habitatores Hierusalem
iuxta pactum Domini Dei patrum suorum
33 abstulit ergo Iosias cunctas
abominationes de universis regionibus filiorum Israhel et fecit omnes qui
residui erant in Israhel servire Domino Deo suo cunctis diebus eius non
recesserunt a Domino Deo patrum suorum
|