36.
1 tulit ergo populus terrae Ioachaz filium Iosiae et
constituit regem pro patre suo in Hierusalem
2 viginti trium annorum erat Ioachaz cum regnare
coepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem
3 amovit autem eum rex Aegypti cum venisset
Hierusalem et condemnavit terram centum talentis argenti et talento auri
4 constituitque regem pro eo Eliacim fratrem eius
super Iudam et Hierusalem et vertit nomen eius Ioacim ipsum vero Ioachaz tulit
secum et adduxit in Aegyptum
5 viginti quinque annorum erat Ioacim cum regnare
coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem fecitque malum coram Domino
Deo suo
6 contra hunc ascendit Nabuchodonosor
rex Chaldeorum et vinctum catenis duxit in Babylonem
7 ad quam et vasa Domini transtulit et posuit ea in
templo suo
8 reliqua autem verborum Ioacim et abominationum
eius quas operatus est et quae inventa sunt in eo continentur in libro regum
Israhel et Iuda regnavitque Ioachin filius eius pro eo
9 octo annorum erat Ioachin cum regnare coepisset et
tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Hierusalem fecitque malum in
conspectu Domini
10 cumque anni circulus volveretur misit
Nabuchodonosor rex qui et adduxerunt eum in Babylonem asportatis simul
pretiosissimis vasis domus Domini regem vero constituit Sedeciam fratrem eius
super Iudam et Hierusalem
11 viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare
coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem
12 fecitque malum in oculis Domini Dei sui nec
erubuit faciem Hieremiae prophetae loquentis ad se ex ore Domini
13 a rege quoque Nabuchodonosor recessit qui
adiuraverat eum per Deum et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur
ad Dominum Deum Israhel
14 sed et universi principes sacerdotum et populus
praevaricati sunt inique iuxta universas abominationes gentium et polluerunt
domum Domini quam sanctificaverat sibi in Hierusalem
15 mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad
illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens et cotidie commonens eo
quod parceret populo et habitaculo suo
16 at illi subsannabant nuntios Dei et
parvipendebant sermones eius inludebantque prophetis donec ascenderet furor
Domini in populum eius et esset nulla curatio
17 adduxit enim super eos regem Chaldeorum et
interfecit iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui non est misertus
adulescentis et virginis et senis nec decrepiti quidem sed omnes tradidit
manibus eius
18 universaque vasa domus Domini tam maiora quam
minora et thesauros templi et regis et principum transtulit in Babylonem
19 incenderunt hostes domum Dei destruxerunt murum
Hierusalem universas turres conbuserunt et quicquid pretiosum fuerat demoliti
sunt
20 si quis evaserat gladium ductus in Babylonem
servivit regi et filiis eius donec imperaret rex Persarum
21 et conpleretur sermo Domini ex ore Hieremiae et
celebraret terra sabbata sua cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum
usque dum conplerentur septuaginta anni
22 anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum
sermonem Domini quem locutus fuerat per os Hieremiae suscitavit Dominus
spiritum Cyri regis Persarum qui iussit praedicari in universo regno suo etiam
per scripturam dicens
23 haec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terrae
dedit mihi Dominus Deus caeli et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in
Hierusalem quae est in Iudaea quis ex vobis est in omni populo eius sit Dominus
Deus suus cum eo et ascendat
|