4.
1 audierunt autem hostes Iudae et Beniamin quia
filii captivitatis aedificarent templum Domino Deo Israhel
2 et accedentes ad Zorobabel et ad principes patrum
dixerunt eis aedificemus vobiscum quia ita ut vos quaerimus Deum vestrum ecce
nos immolamus victimas ex diebus Asoraddan regis Assur qui adduxit nos huc
3 et dixit eis Zorobabel et Iosue et reliqui
principes patrum Israhel non est vobis et nobis ut aedificemus domum Deo nostro
sed nos ipsi soli aedificabimus Domino Deo nostro sicut praecepit nobis rex
Cyrus rex Persarum
4 factum est igitur ut populus terrae inpediret
manus populi Iudae et turbaret eos in aedificando
5 conduxerunt quoque adversum eos consiliatores ut
destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad
regnum Darii regis Persarum
6 in regno autem Asueri principio regni eius
scripserunt accusationem adversum habitatores Iudae et Hierusalem
7 et in diebus Artarxersis scripsit Beselam
Mitridatis et Tabel et reliqui qui erant in consilio eorum ad Artarxersen regem
Persarum epistula autem accusationis scripta erat syriace et legebatur sermone
syro
8 Reum Beelteem et Samsai scriba scripserunt
epistulam unam de Hierusalem Artarxersi regi huiuscemodi
9 Reum Beelteem et Samsai scriba et reliqui
consiliatores eorum Dinei et Apharsathei Terphalei Apharsei Erchuei Babylonii
Susannechei Deaei Aelamitae
10 et ceteri de gentibus quas transtulit
Asennaphar magnus et gloriosus et habitare eas fecit in civitatibus Samariae et
in reliquis regionibus trans Flumen in pace
11 hoc est exemplar epistulae quam miserunt
ad eum Artarxersi regi servi tui viri qui sunt trans Fluvium salutem dicunt
12 notum sit regi quia Iudaei qui
ascenderunt a te ad nos venerunt in Hierusalem civitatem rebellem et pessimam
quam aedificant extruentes muros eius et parietes conponentes
13 nunc igitur notum sit regi quia si
civitas illa aedificata fuerit et muri eius instaurati tributum et vectigal et
annuos reditus non dabunt et usque ad reges haec noxa perveniet
14 nos ergo memores salis quod in palatio comedimus
et quia laesiones regis videre nefas ducimus idcirco misimus et nuntiavimus
regi
15 ut recenseas in libris historiarum patrum
tuorum et invenies scriptum in commentariis et scies quoniam urbs illa urbs
rebellis est et nocens regibus et provinciis et bella concitant in ea ex diebus
antiquis quam ob rem et civitas ipsa destructa est
16 nuntiamus nos regi quoniam si civitas
illa aedificata fuerit et muri ipsius instaurati possessionem trans Fluvium non
habebis
17 verbum misit rex ad Reum Beelteem et
Samsai scribam et ad reliquos qui erant in consilio eorum habitatores Samariae
et ceteris trans Fluvium salutem dicens et pacem
18 accusationem quam misistis ad nos
manifeste lecta est coram me
19 et a me praeceptum est et recensuerunt
inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat et
seditiones et proelia concitantur in ea
20 nam et reges fortissimi fuerunt in
Hierusalem qui et dominati sunt omni regioni quae trans Fluvium est tributum
quoque et vectigal et reditus accipiebant
21 nunc ergo audite sententiam ut
prohibeatis viros illos et urbs illa non aedificetur donec si forte a me iussum
fuerit
22 videte ne neglegenter hoc impleatis et
paulatim crescat malum contra reges
23 itaque exemplum edicti Artarxersis regis
lectum est coram Reum et Samsai scriba et consiliariis eorum et abierunt
festini in Hierusalem ad Iudaeos et prohibuerunt eos in brachio et robore
24 tunc intermissum est opus domus Dei in
Hierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum
|