8.
1 et venerat mensis septimus filii autem
Israhel erant in civitatibus suis congregatusque est omnis populus quasi vir
unus ad plateam quae est ante portam Aquarum et dixerunt Ezrae scribae ut
adferret librum legis Mosi quam praecepit Dominus Israheli
2 adtulit ergo Ezras sacerdos legem coram
multitudine virorum et mulierum cunctisque qui poterant intellegere in die
prima mensis septimi
3 et legit in eo aperte in platea quae erat
ante portam Aquarum de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et
mulierum et sapientium et aures omnis populi erant erectae ad librum
4 stetit autem Ezras scriba super gradum
ligneum quem fecerat ad loquendum et steterunt iuxta eum Matthathia et Sema et
Ania et Uria et Helcia et Maasia ad dextram eius et ad sinistram Phadaia
Misahel et Melchia et Asum et Asephdana Zaccharia et Mosollam
5 et aperuit Ezras librum coram omni populo
super universum quippe populum eminebat et cum aperuisset eum stetit omnis
populus
6 et benedixit Ezras Domino Deo magno et
respondit omnis populus amen amen elevans manus suas et incurvati sunt et
adoraverunt Deum proni in terram
7 porro Hiesue et Baani et Serebia Iamin
Accub Septhai Odia Maasia Celita Azarias Iozabed Anam Phalaia Levitae silentium
faciebant in populo ad audiendam legem populus autem stabat in gradu suo
8 et legerunt in libro legis Dei distincte
et adposite ad intellegendum et intellexerunt cum legeretur
9 dixit autem Neemias ipse est Athersatha
et Ezras sacerdos scriba et Levitae interpretantes universo populo dies
sanctificatus est Domino Deo nostro nolite lugere et nolite flere flebat enim
omnis populus cum audiret verba legis
10 et dixit eis ite comedite pinguia et
bibite mulsum et mittite partes ei qui non praeparavit sibi quia sanctus dies
Domini est et nolite contristari gaudium enim Domini est fortitudo nostra
11 Levitae autem silentium faciebant in omni
populo dicentes tacete quia dies sanctus est et nolite dolere
12 abiit itaque omnis populus ut comederet
et biberet et mitteret partes et faceret laetitiam magnam quia intellexerant
verba quae docuerat eos
13 et in die secundo congregati sunt
principes familiarum universi populi sacerdotes et Levitae ad Ezram scribam ut
interpretaretur eis verba legis
14 et invenerunt scriptum in lege
praecepisse Dominum in manu Mosi ut habitent filii Israhel in tabernaculis in
die sollemni mense septimo
15 et ut praedicent et divulgent vocem in
universis urbibus suis et in Hierusalem dicentes egredimini in montem et
adferte frondes olivae et frondes ligni pulcherrimi frondes myrti et ramos
palmarum et frondes ligni nemorosi ut fiant tabernacula sicut scriptum est
16 et egressus est populus et adtulerunt
feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo et in atriis suis et in
atriis domus Dei et in platea portae Aquarum et in platea portae Ephraim
17 fecit ergo universa ecclesia eorum qui
redierant de captivitate tabernacula et habitaverunt in tabernaculis non enim
fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israhel usque ad diem illum et
fuit laetitia magna nimis
18 legit autem in libro legis Dei per dies
singulos a die primo usque ad diem novissimum et fecerunt sollemnitatem septem
diebus et in die octavo collectum iuxta ritum
|