13.
1 in die autem illo lectum est in volumine
Mosi audiente populo et inventum est scriptum in eo quod non debeat introire
Ammanites et Moabites in ecclesiam Dei usque in aeternum
2 eo quod non occurrerint filiis Israhel
cum pane et aqua et conduxerint adversum eum Balaam ad maledicendum ei et
convertit Deus noster maledictionem in benedictionem
3 factum est autem cum audissent legem
separaverunt omnem alienigenam ab Israhel
4 et super hoc erat Eliasib sacerdos qui
fuerat positus in gazofilacio domus Dei nostri et proximus Tobiae
5 fecit ergo sibi gazofilacium grande et
ibi erant ante eum reponentes munera et tus et vasa et decimam frumenti et vini
et olei partes Levitarum et cantorum et ianitorum et primitias sacerdotales
6 in omnibus autem his non fui in Hierusalem quia in
anno tricesimo secundo Artarxersis regis Babylonis veni ad regem et in fine
dierum rogavi regem
7 et veni in Hierusalem et intellexi malum quod
fecerat Eliasib Tobiae ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei
8 et malum mihi visum est valde et proieci
vasa domus Tobiae foras de gazofilacio
9 praecepique et mundaverunt gazofilacia et
rettuli ibi vasa domus Dei sacrificium et tus
10 et cognovi quoniam partes Levitarum non
fuissent datae et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis et de
cantoribus et de his qui ministrabant
11 et egi causam adversus magistratus et
dixi quare dereliquimus domum Dei et congregavi eos et feci stare in stationibus
suis
12 et omnis Iuda adportabat decimam frumenti
et vini et olei in horrea
13 et constituimus super horrea Selemiam
sacerdotem et Sadoc scribam et Phadaiam de Levitis et iuxta eos Anan filium
Zacchur filium Matthaniae quoniam fideles conprobati sunt et ipsis creditae
sunt partes fratrum suorum
14 memento mei Deus meus pro hoc et ne
deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei et in caerimoniis eius
15 in diebus illis vidi in Iuda calcabant
torcularia in sabbato portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas
et ficus et omne onus et inferentes Hierusalem in die sabbati et contestatus
sum ut in die qua vendere liceret venderent
16 et Tyrii habitaverunt in ea inferentes
pisces et omnia venalia et vendebant in sabbatis filiis Iuda et in Hierusalem
17 et obiurgavi optimates Iuda et dixi eis
quae est res haec mala quam vos facitis et profanatis diem sabbati
18 numquid non haec fecerunt patres nostri
et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc et vos
additis iracundiam super Israhel violando sabbatum
19 factum est itaque cum quievissent portae
Hierusalem die sabbati dixi et cluserunt ianuas et praecepi ut non aperirent
eas usque post sabbatum et de pueris meis constitui super portas ut nullus
inferret onus in die sabbati
20 et manserunt negotiatores et vendentes
universa venalia foris Hierusalem semel et bis
21 et contestatus sum eos et dixi eis quare
manetis ex adverso muri si secundo hoc feceritis manum mittam in vos itaque ex
tempore illo non venerunt in sabbato
22 dixi quoque Levitis ut mundarentur et
venirent ad custodiendas portas et sanctificandum diem sabbati et pro hoc ergo
memento mei Deus meus et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum
23 sed et in diebus illis vidi Iudaeos
ducentes uxores azotias ammanitidas et moabitidas
24 et filii eorum ex media parte loquebantur
azotice et nesciebant loqui iudaice et loquebantur iuxta linguam populi et
populi
25 et obiurgavi eos et maledixi et cecidi ex
ipsis viros et decalvavi eos et adiuravi in Deo ut non darent filias suas
filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimet ipsis
dicens
26 numquid non in huiuscemodi re peccavit
Salomon rex Israhel et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et
dilectus Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israhel et ipsum
ergo ad peccatum duxerunt mulieres alienigenae
27 numquid et nos inoboedientes faciemus
omne malum grande hoc ut praevaricemur in Deo nostro et ducamus uxores
peregrinas
28 de filiis autem Ioiada filii Eliasib
sacerdotis magni gener erat Sanaballat Horonitis quem fugavi a me
29 recordare Domine Deus meus adversum eos
qui polluunt sacerdotium iusque sacerdotale et leviticum
30 igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis
et constitui ordines sacerdotum et Levitarum unumquemque in ministerio suo
31 et in oblatione lignorum in temporibus
constitutis et in primitiis memento mei Deus meus in bonum
|