Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Tobia
    • 12.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

12.

1 tunc vocavit ad se Tobias filium suum dixitque ei quid

 possumus dare viro isti sancto qui venit tecum

2 respondens Tobias dixit pater quam mercedem dabimus ei aut

 quid dignum poterit esse beneficiis eius

3 me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit

 uxorem ipse me habere fecit et daemonium ab ea conpescuit

 gaudium parentibus eius fecit me ipsum a devoratione piscis

 eripuit te quoque fecit videre lumen caeli et bonis omnibus per

 eum repleti sumus quid illi ad haec dignum poterimus dare

4 sed peto te pater mi ut roges eum si forte dignabitur

 medietatem de omnibus quae adlata sunt sibi adsumere

5 et vocantes eum pater scilicet et filius tulerunt eum in

 partem et rogare coeperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium

 quae adtulerant acceptam habere

6 tunc dixit eis occulte benedicite Deum caeli et coram

 omnibus viventibus confitemini illi quoniam fecit vobiscum

 misericordiam suam

7 etenim sacramentum regis abscondere bonum est opera autem

 Dei revelare et confiteri honorificum est

8 bona est oratio cum ieiunio et elemosyna magis quam

 thesauros auri condere

9 quoniam elemosyna a morte liberat et ipsa est quae purgat

 peccata et faciet invenire vitam aeternam

10 qui autem faciunt peccatum et iniquitatem hostes sunt

 animae suae

11 manifesto ergo vobis veritatem et non abscondam a vobis

 sermonem occultum

12 quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et

 derelinquebas prandium et mortuos abscondebas per diem in domo

 tua et nocte sepeliebas ego obtuli orationem tuam Domino

13 et quia acceptus eras Deo necesse fuit ut temptatio

 probaret te

14 et nunc misit me Dominus ut curarem te et Sarram uxorem

 filii tui a daemonio liberarem

15 ego enim sum Rafahel angelus unus ex septem qui adstamus

 ante Dominum

16 cumque haec audissent turbati sunt et trementes ceciderunt

 super faciem suam

17 dixitque eis angelus pax vobis nolite timere

18 etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei ipsum

 benedicite et cantate illi

19 videbar quidem vobiscum manducare et bibere sed ego cibo

 invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor

20 tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit vos autem

 benedicite Deum et narrate omnia mirabilia eius

21 et cum haec dixisset ab aspectu eorum ablatus est et ultra

 eum videre non potuerunt

22 tunc prostrati per horas tres in faciem benedixerunt Deum

 et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia eius




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License