Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Iudith
    • 3.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

3.

1 tunc miserunt legatos suos universarum urbium et

 provinciarum reges ac principes Syriae scilicet Mesopotamiae et

 Syriae Sobal et Lybiae atque Ciliciae qui venientes ad

 Holofernem dixerunt

2 desinat indignatio tua circa nos melius est enim ut viventes

 serviamus Nabuchodonosor regi magno et subditi simus tibi quam

 morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostrae damna

 patiamini

3 omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et

 montes et campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum

 camelorumque et universae facultates nostrae atque familiae in

 conspectu tuo sunt

4 sint omnia sub lege tua

5 nos iam et filii nostri servi tui sumus

6 veni nobis pacificus dominus et utere servitia nostra sicut

 placuerit tibi

7 tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna et

 obtinuit omnem civitatem et omnem inhabitantem terram

8 de universis autem urbibus adsumpsit sibi auxiliarios viros

 fortes et electos ad bellum

9 tantusque metus provinciis illius incubuit ut universarum

 urbium habitatores principes et honorati simul cum populis

 exirent in obviam venienti

10 excipientes eum cum coronis et lampadibus ducentes choros

 in tibiis et tympanis

11 nec ista tamen facientes ferocitatem eius pectoris mitigare

 potuerunt

12 nam et civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit

13 praeceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos

 terrae exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab

 his nationibus quae potuissent Holofernis potentia subiugari

14 pertransiens autem Syriam Subal et omnem Apamiam omnemque

 Mesopotamiam venit ad Idumeos in terra Gabaa

15 accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies

 in quibus diebus adunari praecepit universum exercitum virtutis

 suae




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License