3.
1 post haec rex Asuerus exaltavit Aman filium
Amadathi qui erat de stirpe Agag et posuit solium eius super omnes principes
quos habebat
2 cunctique servi regis qui in foribus palatii
versabantur flectebant genu et adorabant Aman sic enim eis praeceperat
imperator solus Mardocheus non flectebat genu neque adorabat eum
3 cui dixerunt regis pueri qui ad fores palatii
praesidebant cur praeter ceteros non observas mandata regis
4 cumque hoc crebrius dicerent et ille nollet audire
nuntiaverunt Aman scire cupientes utrum perseveraret in sententia dixerat enim
eis se esse Iudaeum
5 quod cum audisset Aman et experimento
probasset quod Mardocheus non sibi flecteret genu nec se adoraret iratus est
valde
6 et pro nihilo duxit in unum Mardocheum
mittere manus suas audierat enim quod esset gentis iudaeae magisque voluit
omnem Iudaeorum qui erant in regno Asueri perdere nationem
7 mense primo cuius vocabulum est nisan
anno duodecimo regni Asueri missa est sors in urnam quae hebraice dicitur phur
coram Aman quo die et quo mense gens Iudaeorum deberet interfici et exivit
mensis duodecimus qui vocatur adar
8 dixitque Aman regi Asuero est populus per
omnes provincias regni tui dispersus et a se mutuo separatus novis utens
legibus et caerimoniis insuper et regis scita contemnens et optime nosti quod
non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam
9 si tibi placet decerne ut pereat et decem
milia talentorum adpendam arcariis gazae tuae
10 tulit ergo rex anulum quo utebatur de
manu sua et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag hosti Iudaeorum
11 dixitque ad eum argentum quod polliceris
tuum sit de populo age quod tibi placet
12 vocatique sunt scribae regis mense primo
nisan tertiadecima die eius et scriptum est ut iusserat Aman ad omnes satrapas
regis et iudices provinciarum diversarumque gentium ut quaeque gens legere
poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Asueri et litterae
ipsius signatae anulo
13 missae sunt per cursores regis ad
universas provincias ut occiderent atque delerent omnes Iudaeos a puero usque
ad senem parvulos et mulieres uno die hoc est tertiodecimo mensis duodecimi qui
vocatur adar et bona eorum diriperent
14 summa autem epistularum haec fuit ut
omnes provinciae scirent et pararent se ad praedictam diem
15 festinabant cursores qui missi erant
explere regis imperium statimque in Susis pependit edictum rege et Aman
celebrante convivium et cunctis qui in urbe erant flentibus
|