5.
1 die autem tertio induta est Hester
regalibus vestimentis et stetit in atrio domus regiae quod erat interius contra
basilicam regis at ille sedebat super solium in consistorio palatii contra
ostium domus
2 cumque vidisset Hester reginam stantem
placuit oculis eius et extendit contra eam virgam auream quam tenebat manu quae
accedens osculata est summitatem virgae eius
3 dixitque ad eam rex quid vis Hester
regina quae est petitio tua etiam si dimidiam regni partem petieris dabitur
tibi
4 at illa respondit si regi placet obsecro
ut venias ad me hodie et Aman tecum ad convivium quod paravi
5 statimque rex vocate inquit cito Aman ut
Hester oboediat voluntati venerunt itaque rex et Aman ad convivium quod eis
regina paraverat
6 dixitque ei rex postquam vinum biberat
abundanter quid petis ut detur tibi et pro qua re postulas etiam si dimidiam
partem regni mei petieris inpetrabis
7 cui respondit Hester petitio mea et
preces istae sunt
8 si inveni gratiam in conspectu regis et
si regi placet ut det mihi quod postulo et meam impleat petitionem veniat rex
et Aman ad convivium quod paravi eis et cras regi aperiam voluntatem meam
9 egressus est itaque illo die Aman laetus
et alacer cumque vidisset Mardocheum sedentem ante fores palatii et non solum
non adsurrexisse sibi sed nec motum quidem de loco sessionis suae indignatus
est valde
10 et dissimulata ira reversus in domum suam
convocavit ad se amicos et Zares uxorem suam
11 et exposuit illis magnitudinem divitiarum
suarum filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes et servos
suos rex elevasset
12 et post haec ait regina quoque
Hester nullum alium vocavit cum rege ad convivium praeter me apud quam etiam
cras cum rege pransurus sum
13 et cum haec omnia habeam nihil me
habere puto quamdiu videro Mardocheum Iudaeum sedentem ante fores regias
14 responderuntque ei Zares uxor eius
et ceteri amici iube parari excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta
cubitos et dic mane regi ut adpendatur super eam Mardocheus et sic ibis cum
rege laetus ad convivium placuit ei consilium et iussit excelsam parari crucem
|