6.
1 noctem illam rex duxit insomnem
iussitque adferri sibi historias et annales priorum temporum qui cum illo
praesente legerentur
2 ventum est ad eum locum ubi
scriptum erat quomodo nuntiasset Mardocheus insidias Bagathan et Thares
eunuchorum regem Asuerum iugulare cupientium
3 quod cum rex audisset ait quid pro
hac fide honoris ac praemii Mardocheus consecutus est dixeruntque ei servi
illius ac ministri nihil omnino mercedis accepit
4 statimque rex quis est inquit in
atrio Aman quippe interius atrium domus regiae intraverat ut suggereret regi et
iuberet Mardocheum adfigi patibulo quod ei fuerat praeparatum
5 responderunt pueri Aman stat in atrio dixitque rex
ingrediatur
6 cumque esset ingressus ait illi quid debet fieri
viro quem rex honorare desiderat cogitans Aman in corde suo et reputans quod
nullum alium rex nisi se vellet honorare
7 respondit homo quem rex honorare cupit
8 debet indui vestibus regiis et inponi super equum
qui de sella regis est et accipere regium diadema super caput suum
9 et primus de regis principibus ac
tyrannis teneat equum eius et per plateam civitatis incedens clamet ac dicat
sic honorabitur quemcumque rex voluerit honorare
10 dixitque ei rex festina et sumpta stola
et equo fac ita ut locutus es Mardocheo Iudaeo qui sedet ante fores palatii
cave ne quicquam de his quae locutus es praetermittas
11 tulit itaque Aman stolam et equum
indutumque Mardocheum in platea civitatis et inpositum equo praecedebat atque
clamabat hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare
12 reversus est Mardocheus ad ianuam palatii
et Aman festinavit ire in domum suam lugens et operto capite
13 narravitque Zares uxori suae et amicis
omnia quae evenissent sibi cui responderunt sapientes quos habebat in consilio
et uxor eius si de semine Iudaeorum est Mardocheus ante quem cadere coepisti
non poteris ei resistere sed cades in conspectu eius
14 adhuc illis loquentibus venerunt eunuchi
regis et cito eum ad convivium quod regina paraverat pergere conpulerunt
|