8.
1 die illo dedit rex Asuerus Hester reginae
domum Aman adversarii Iudaeorum et Mardocheus ingressus est ante faciem regis
confessa est enim ei Hester quod esset patruus suus
2 tulitque rex anulum quem ab Aman recipi
iusserat et tradidit Mardocheo Hester autem constituit Mardocheum super domum
suam
3 nec his contenta procidit ad pedes regis
flevitque et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitae et machinationes
eius pessimas quas excogitaverat contra Iudaeos iuberet irritas fieri
4 at ille ex more sceptrum aureum protendit
manu quo signum clementiae monstrabatur illaque consurgens stetit ante eum
5 et ait si placet regi et inveni gratiam
coram oculis eius et deprecatio mea non ei videtur esse contraria obsecro ut
novis epistulis veteres Aman litterae insidiatoris et hostis Iudaeorum quibus
eos in cunctis regis provinciis perire praeceperat corrigantur
6 quomodo enim potero sustinere necem et
interfectionem populi mei
7 responditque rex Asuerus Hester reginae et
Mardocheo Iudaeo domum Aman concessi Hester et ipsum iussi adfigi cruci qui
ausus est manum in Iudaeos mittere
8 scribite ergo Iudaeis sicut vobis placet ex regis
nomine signantes litteras anulo meo haec enim consuetudo erat ut epistulis quae
ex regis nomine mittebantur et illius anulo signatae erant nemo auderet
contradicere
9 accitisque scribis et librariis regis erat autem
tempus tertii mensis qui appellatur siban vicesima et tertia illius die
scriptae sunt epistulae ut Mardocheus voluerat ad Iudaeos et ad principes
procuratoresque et iudices qui centum viginti septem provinciis ab India usque
Aethiopiam praesidebant provinciae atque provinciae populo et populo iuxta
linguas et litteras suas et Iudaeis ut legere poterant et audire
10 ipsaeque epistulae quae ex regis nomine
mittebantur anulo illius obsignatae sunt et missae per veredarios qui per omnes
provincias discurrentes veteres litteras novis nuntiis praevenirent
11 quibus imperavit rex ut convenirent Iudaeos per
singulas civitates et in unum praeciperent congregari ut starent pro animabus
suis et omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis et universis domibus
interficerent atque delerent
12 et constituta est per omnes provincias una
ultionis dies id est tertiadecima mensis duodecimi adar
13 summaque epistulae fuit ut in omnibus terris ac
populis qui regis Asueri imperio subiacebant notum fieret paratos esse Iudaeos
ad capiendam vindictam de hostibus suis
14 egressique sunt veredarii celeres nuntios
perferentes et edictum regis pependit in Susis
15 Mardocheus autem de palatio et de conspectu regis
egrediens fulgebat vestibus regiis hyacinthinis videlicet et aerinis coronam
auream portans capite et amictus pallio serico atque purpureo omnisque civitas
exultavit atque laetata est
16 Iudaeis autem nova lux oriri visa est gaudium
honor et tripudium
17 apud omnes populos urbes atque provincias
quocumque regis iussa veniebant mira exultatio epulae atque convivia et festus
dies in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et
caerimoniis iungerentur grandis enim cunctos iudaici nominis terror invaserat
|