9.
1 igitur duodecimi mensis quem adar vocari ante iam
diximus tertiadecima die quando cunctis Iudaeis interfectio parabatur et hostes
eorum inhiabant sanguini versa vice Iudaei superiores esse coeperunt et se de
adversariis vindicare
2 congregatique sunt per singulas civitates oppida
et loca ut extenderent manum contra inimicos et persecutores suos nullusque
ausus est resistere eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat
3 nam et provinciarum iudices duces et procuratores
omnisque dignitas quae singulis locis et operibus praeerat extollebant Iudaeos
timore Mardochei
4 quem principem esse palatii et plurimum
posse cognoverant fama quoque nominis eius crescebat cotidie et per cunctorum
ora volitabat
5 itaque percusserunt Iudaei inimicos suos
plaga magna et occiderunt eos reddentes eis quod sibi paraverant facere
6 in tantum ut etiam in Susis quingentos
viros interficerent et decem extra filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum quorum
ista sunt nomina
7 Pharsandatha et Delphon et Esphata
8 et Phorata et Adalia et Aridatha
9 et Ephermesta et Arisai et Aridai et
Vaizatha
10 quos cum occidissent praedas de
substantiis eorum agere noluerunt
11 statimque numerus eorum qui occisi erant
in Susis ad regem relatus est
12 qui dixit reginae in urbe Susis
interfecere Iudaei quingentos viros et alios decem filios Aman quantam putas eos
exercere caedem in universis provinciis quid ultra postulas et quid vis ut
fieri iubeam
13 cui illa respondit si regi placet detur
potestas Iudaeis ut sicut hodie fecerunt in Susis sic et cras faciant et decem
filii Aman in patibulis suspendantur
14 praecepitque rex ut ita fieret statimque
in Susis pependit edictum et decem Aman filii suspensi sunt
15 congregatis Iudaeis quartadecima adar
mensis die interfecti sunt in Susis trecenti viri nec eorum ab illis direpta
substantia est
16 sed et per omnes provincias quae dicioni
regis subiacebant pro animabus suis stetere Iudaei interfectis hostibus ac
persecutoribus suis in tantum ut septuaginta quinque milia occisorum
implerentur et nullus de substantiis eorum quicquam contingeret
17 dies autem tertiusdecimus mensis adar
unus apud omnes interfectionis fuit et quartodecimo die caedere desierunt quem
constituerunt esse sollemnem ut in eo omni deinceps tempore vacarent epulis
gaudio atque conviviis
18 at hii qui in urbe Susis caedem
exercuerant tertiodecimo et quartodecimo eiusdem mensis die in caede versati
sunt quintodecimo autem die percutere desierunt et idcirco eandem diem
constituere sollemnem epularum atque laetitiae
19 hii vero Iudaei qui in oppidis non
muratis ac villis morabantur quartumdecimum diem mensis adar conviviorum et
gaudii decreverunt ita ut exultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum
et ciborum
20 scripsit itaque Mardocheus omnia haec et
litteris conprehensa misit ad Iudaeos qui in omnibus regis provinciis
morabantur tam in vicino positis quam procul
21 ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis
adar pro festis susciperent et revertente semper anno sollemni honore
celebrarent
22 quia in ipsis diebus se ulti sunt Iudaei de
inimicis suis et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sint
essentque istae dies epularum atque laetitiae et mitterent sibi invicem ciborum
partes et pauperibus munuscula largirentur
23 susceperuntque Iudaei in sollemnem ritum cuncta
quae eo tempore facere coeperant et quae Mardocheus litteris facienda
mandaverat
24 Aman enim filius Amadathi stirpis Agag hostis et
adversarius Iudaeorum cogitavit contra eos malum ut occideret illos atque
deleret et misit phur quod nostra lingua vertitur in sortem
25 et postea ingressa est Hester ad regem obsecrans
ut conatus eius litteris regis irriti fierent et malum quod contra Iudaeos
cogitaverat reverteretur in caput eius denique et ipsum et filios eius
adfixerunt cruci
26 atque ex illo tempore dies isti appellati sunt
Phurim id est Sortium eo quod phur id est sors in urnam missa fuerit et cuncta
quae gesta sunt epistulae id est libri huius volumine continentur
27 quaeque sustinuerint et quae deinceps inmutata
sint suscepere Iudaei super se et semen suum et super cunctos qui religioni
eorum voluerint copulari ut nulli liceat duos hos dies absque sollemnitate
transigere quam scriptura testatur et certa expetunt tempora annis sibi iugiter
succedentibus
28 isti sunt dies quos nulla umquam delebit oblivio
et per singulas generationes cunctae in toto orbe provinciae celebrabunt nec
est ulla civitas in qua dies Phurim id est Sortium non observentur a Iudaeis et
ab eorum progenie quae his caerimoniis obligata est
29 scripseruntque Hester regina filia Abiahil et
Mardocheus Iudaeus etiam secundam epistulam ut omni studio dies ista sollemnis
sanciretur in posterum
30 et miserunt ad omnes Iudaeos qui in centum
viginti septem regis Asueri provinciis versabantur ut haberent pacem et
susciperent veritatem
31 observantes dies Sortium et suo tempore
cum gaudio celebrarent sicut constituerat Mardocheus et Hester et illi
observanda susceperant a se et a semine suo ieiunia atque clamores et Sortium
dies
32 et omnia quae libri huius qui vocatur
Hester historia continentur
|