2.
1 factum est autem cum quadam die venissent
filii Dei et starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret in
conspectu eius
2 ut diceret Dominus ad Satan unde venis
qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam
3 et dixit Dominus ad Satan numquid
considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra vir simplex et
rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem
commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra
4 cui respondens Satan ait pellem pro pelle et
cuncta quae habet homo dabit pro anima sua
5 alioquin mitte manum tuam et tange os eius et
carnem et tunc videbis quod in facie benedicat tibi
6 dixit ergo Dominus ad Satan ecce in manu tua est
verumtamen animam illius serva
7 egressus igitur Satan a facie Domini percussit Iob
ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius
8 qui testa saniem deradebat sedens in sterquilinio
9 dixit autem illi uxor sua adhuc tu permanes in
simplicitate tua benedic Deo et morere
10 qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si
bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non
peccavit Iob labiis suis
11 igitur audientes tres amici Iob omne malum quod
accidisset ei venerunt singuli de loco suo Eliphaz Themanites et Baldad Suites
et Sophar Naamathites condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum et
consolarentur
12 cumque levassent procul oculos suos non
cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt scissisque vestibus sparserunt
pulverem super caput suum in caelum
13 et sederunt cum eo in terram septem diebus et
septem noctibus et nemo loquebatur ei verbum videbant enim dolorem esse
vehementem
|