4.
1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit
2 si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias
sed conceptum sermonem tenere quis possit
3 ecce docuisti multos et manus lassas roborasti
4 vacillantes confirmaverunt sermones tui
et genua trementia confortasti
5 nunc autem venit super te plaga et
defecisti tetigit te et conturbatus es
6 timor tuus fortitudo tua patientia tua et
perfectio viarum tuarum
7 recordare obsecro te quis umquam innocens perierit
aut quando recti deleti sint
8 quin potius vidi eos qui operantur
iniquitatem et seminant dolores et metunt eos
9 flante Deo perisse et spiritu irae eius
esse consumptos
10 rugitus leonis et vox leaenae et dentes
catulorum leonum contriti sunt
11 tigris periit eo quod non haberet praedam
et catuli leonis dissipati sunt
12 porro ad me dictum est verbum absconditum
et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius
13 in horrore visionis nocturnae quando solet sopor
occupare homines
14 pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea
perterrita sunt
15 et cum spiritus me praesente transiret
inhorruerunt pili carnis meae
16 stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago
coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi
17 numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut
factore suo purior erit vir
18 ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in
angelis suis repperit pravitatem
19 quanto magis hii qui habitant domos luteas qui
terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea
20 de mane usque ad vesperum succidentur et quia
nullus intellegit in aeternum peribunt
21 qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis
morientur et non in sapientia
|