5.
1 voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum
convertere
2 vere stultum interficit iracundia et parvulum
occidit invidia
3 ego vidi stultum firma radice et maledixi
pulchritudini eius statim
4 longe fient filii eius a salute et conterentur in
porta et non erit qui eruat
5 cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus
et ebibent sitientes divitias eius
6 nihil in terra sine causa fit et de humo non
orietur dolor
7 homo ad laborem nascitur et avis ad volatum
8 quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum
ponam eloquium meum
9 qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia
absque numero
10 qui dat pluviam super faciem terrae et
inrigat aquis universa
11 qui ponit humiles in sublimi et maerentes
erigit sospitate
12 qui dissipat cogitationes malignorum ne
possint implere manus eorum quod coeperant
13 qui adprehendit sapientes in astutia
eorum et consilium pravorum dissipat
14 per diem incurrent tenebras et quasi in
nocte sic palpabunt in meridie
15 porro salvum faciet a gladio oris eorum
et de manu violenti pauperem
16 et erit egeno spes iniquitas autem
contrahet os suum
17 beatus homo qui corripitur a Domino increpationem
ergo Domini ne reprobes
18 quia ipse vulnerat et medetur percutit et
manus eius sanabunt
19 in sex tribulationibus liberabit te et in
septima non tanget te malum
20 in fame eruet te de morte et in bello de
manu gladii
21 a flagello linguae absconderis et non timebis
calamitatem cum venerit
22 in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae
non formidabis
23 sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae
terrae pacificae erunt tibi
24 et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et
visitans speciem tuam non peccabis
25 scies quoque quoniam multiplex erit semen
tuum et progenies tua quasi herba terrae
26 ingredieris in abundantia sepulchrum sicut
infertur acervus in tempore suo
27 ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum
mente pertracta
|