6.
1 respondens autem Iob dixit
2 utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui
et calamitas quam patior in statera
3 quasi harena maris haec gravior appareret unde et
verba mea dolore sunt plena
4 quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio
ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me
5 numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut
mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit
6 aut poterit comedi insulsum quod non est sale
conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem
7 quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae
angustia cibi mei sunt
8 quis det ut veniat petitio mea et quod
expecto tribuat mihi Deus
9 et qui coepit ipse me conterat solvat
manum suam et succidat me
10 et haec mihi sit consolatio ut adfligens
me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti
11 quae est enim fortitudo mea ut sustineam
aut quis finis meus ut patienter agam
12 nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea
aerea est
13 ecce non est auxilium mihi in me et necessarii
quoque mei recesserunt a me
14 qui tollit ab amico suo misericordiam timorem
Domini derelinquit
15 fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui
raptim transit in convallibus
16 qui timent pruinam inruet super eos nix
17 tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut
incaluerit solventur de loco suo
18 involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt
in vacuum et peribunt
19 considerate semitas Theman itinera Saba et
expectate paulisper
20 confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque
ad me et pudore cooperti sunt
21 nunc venistis et modo videntes plagam meam
timetis
22 numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra
donate mihi
23 vel liberate me de manu hostis et de manu
robustorum eruite me
24 docete me et ego tacebo et si quid forte
ignoravi instruite me
25 quare detraxistis sermonibus veritatis
cum e vobis nullus sit qui possit arguere
26 ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum
verba profertis
27 super pupillum inruitis et subvertere nitimini
amicum vestrum
28 verumtamen quod coepistis explete praebete aurem
et videte an mentiar
29 respondete obsecro absque contentione et
loquentes id quod iustum est iudicate
30 et non invenietis in lingua mea
iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit
|