9.
1 et respondens Iob ait
2 vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo
conpositus Deo
3 si voluerit contendere cum eo non poterit ei
respondere unum pro mille
4 sapiens corde est et fortis robore quis
restitit ei et pacem habuit
5 qui transtulit montes et nescierunt hii
quos subvertit in furore suo
6 qui commovet terram de loco suo et
columnae eius concutiuntur
7 qui praecipit soli et non oritur et
stellas claudit quasi sub signaculo
8 qui extendit caelos solus et graditur
super fluctus maris
9 qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et
interiora austri
10 qui facit magna et inconprehensibilia et
mirabilia quorum non est numerus
11 si venerit ad me non videbo si abierit non
intellegam eum
12 si repente interroget quis respondebit ei vel
quis dicere potest cur facis
13 Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo
curvantur qui portant orbem
14 quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar
verbis meis cum eo
15 qui etiam si habuero quippiam iustum non
respondebo sed meum iudicem deprecabor
16 et cum invocantem exaudierit me non credo quod
audierit vocem meam
17 in turbine enim conteret me et multiplicabit
vulnera mea etiam sine causa
18 non concedit requiescere spiritum meum et implet
me amaritudinibus
19 si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas
iudicii nemo pro me audet testimonium dicere
20 si iustificare me voluero os meum condemnabit me
si innocentem ostendere pravum me conprobabit
21 etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima
mea et taedebit me vitae meae
22 unum est quod locutus sum et innocentem et impium
ipse consumit
23 si flagellat occidat semel et non de
poenis innocentum rideat
24 terra data est in manu impii vultum iudicum eius
operit quod si non ille est quis ergo est
25 dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et
non viderunt bonum
26 pertransierunt quasi naves poma portantes sicut
aquila volans ad escam
27 cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem
meam et dolore torqueor
28 verebar omnia opera mea sciens quod non parceres
delinquenti
29 si autem et sic impius sum quare frustra laboravi
30 si lotus fuero quasi aquis nivis et
fulserint velut mundissimae manus meae
31 tamen sordibus intingues me et abominabuntur me
vestimenta mea
32 neque enim viro qui similis mei est respondebo
nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri
33 non est qui utrumque valeat arguere et ponere
manum suam in ambobus
34 auferat a me virgam suam et pavor eius non me
terreat
35 loquar et non timebo eum neque enim possum
metuens respondere
|