14.
1 homo
natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis
2 quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut
umbra et numquam in eodem statu permanet
3 et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos
tuos et adducere eum tecum in iudicium
4 quis potest facere mundum de inmundo conceptum
semine nonne tu qui solus es
5 breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud
te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt
6 recede paululum ab eo ut quiescat donec optata
veniat sicut mercennarii dies eius
7 lignum habet spem si praecisum fuerit rursum
virescit et rami eius pullulant
8 si senuerit in terra radix eius et in pulvere
emortuus fuerit truncus illius
9 ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi
cum primum plantatum est
10 homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque
consumptus ubi quaeso est
11 quomodo si recedant aquae de mari et fluvius
vacuefactus arescat
12 sic homo cum dormierit non resurget donec
adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo
13 quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me
ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo
recorderis mei
14 putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus
quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea
15 vocabis et ego respondebo tibi operi manuum
tuarum porriges dexteram
16 tu quidem gressus meos dinumerasti sed
parces peccatis meis
17 signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti
iniquitatem meam
18 mons cadens defluet et saxum transfertur
de loco suo
19 lapides excavant aquae et adluvione
paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes
20 roborasti eum paululum ut in perpetuum
pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum
21 sive nobiles fuerint filii eius sive
ignobiles non intelleget
22 attamen caro eius dum vivet dolebit et anima
illius super semet ipso lugebit
|