15.
1 respondens
autem Eliphaz Themanites dixit
2 numquid sapiens respondebit quasi in ventum
loquens et implebit ardore stomachum suum
3 arguis verbis eum qui non est aequalis
tui et loqueris quod tibi non expedit
4 quantum in te est evacuasti timorem et tulisti
preces coram Deo
5 docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris
linguam blasphemantium
6 condemnabit te os tuum et non ego et
labia tua respondebunt tibi
7 numquid primus homo tu natus es et ante
colles formatus
8 numquid consilium Dei audisti et inferior te erit
eius sapientia
9 quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod
nesciamus
10 et senes et antiqui sunt in nobis multo
vetustiores quam patres tui
11 numquid grande est ut consoletur te Deus
sed verba tua prava hoc prohibent
12 quid te elevat cor tuum et quasi magna
cogitans adtonitos habes oculos
13 quid tumet contra Deum spiritus tuus ut
proferas de ore huiuscemodi sermones
14 quid est homo ut inmaculatus sit et ut
iustus appareat natus de muliere
15 ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis
et caeli non sunt mundi in conspectu eius
16 quanto magis abominabilis et inutilis
homo qui bibit quasi aquas iniquitatem
17 ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi
18 sapientes confitentur et non abscondunt
patres suos
19 quibus solis data est terra et non
transibit alienus per eos
20 cunctis diebus suis impius superbit et
numerus annorum incertus est tyrannidis eius
21 sonitus terroris semper in auribus illius
et cum pax sit ille insidias suspicatur
22 non credit quod reverti possit de
tenebris circumspectans undique gladium
23 cum se moverit ad quaerendum panem novit
quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies
24 terrebit eum tribulatio et angustia
vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium
25 tetendit enim adversus Deum manum suam et
contra Omnipotentem roboratus est
26 cucurrit adversus eum erecto collo et
pingui cervice armatus est
27 operuit faciem eius crassitudo et de
lateribus eius arvina dependet
28 habitavit in civitatibus desolatis et in
domibus desertis quae in tumulos sunt redactae
29 non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec
mittet in terra radicem suam
30 non recedet de tenebris ramos eius arefaciet
flamma et auferetur spiritu oris sui
31 non credat frustra errore deceptus quod aliquo
pretio redimendus sit
32 antequam dies eius impleantur peribit et manus
eius arescet
33 laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius
et quasi oliva proiciens florem suum
34 congregatio enim hypocritae sterilis et ignis
devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt
35 concepit dolorem et peperit iniquitatem
et uterus eius praeparat dolos
|