17.
1 spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur
et solum mihi superest sepulchrum
2 non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus
meus
3 libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus
pugnet contra me
4 cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea
non exaltabuntur
5 praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius
deficient
6 posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum
sum coram eis
7 caligavit ab indignatione oculus meus et membra
mea quasi in nihili redacta sunt
8 stupebunt iusti super hoc et innocens contra
hypocritam suscitabitur
9 et tenebit iustus viam suam et mundis
manibus addet fortitudinem
10 igitur vos omnes convertimini et venite
et non inveniam in vobis ullum sapientem
11 dies mei transierunt cogitationes meae
dissipatae sunt torquentes cor meum
12 noctem verterunt in diem et rursum post
tenebras spero lucem
13 si sustinuero infernus domus mea est in
tenebris stravi lectulum meum
14 putredini dixi pater meus es mater mea et
soror mea vermibus
15 ubi est ergo nunc praestolatio mea et
patientiam meam quis considerat
16 in profundissimum infernum descendent
omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi
|