18.
1 respondens autem Baldad Suites dixit
2 usque ad quem finem verba
iactabitis intellegite prius et sic loquamur
3 quare reputati sumus ut iumenta et
sorduimus coram vobis
4 qui perdis animam tuam in furore
tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo
5 nonne lux impii extinguetur nec
splendebit flamma ignis eius
6 lux obtenebrescet in tabernaculo
illius et lucerna quae super eum est extinguetur
7 artabuntur gressus virtutis eius et
praecipitabit eum consilium suum
8 inmisit enim in rete pedes suos et
in maculis eius ambulat
9 tenebitur planta illius laqueo et
exardescet contra eum sitis
10 abscondita est in terra pedica eius et decipula illius
super semitam
11 undique terrebunt eum formidines et involvent
pedes eius
12 adtenuetur fame robur eius et inedia invadat
costas illius
13 devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia
illius primogenita mors
14 avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et
calcet super eum quasi rex interitus
15 habitent in tabernaculo illius socii eius qui non
est aspergatur in tabernaculo eius sulphur
16 deorsum radices eius siccentur sursum
autem adteratur messis eius
17 memoria illius pereat de terra et non celebretur
nomen eius in plateis
18 expellet eum de luce in tenebras et de
orbe transferet eum
19 non erit semen eius neque progenies in populo suo
nec ullae reliquiae in regionibus eius
20 in die eius stupebunt novissimi et primos invadet
horror
21 haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus
eius qui ignorat Deum
|