19.
1 respondens autem Iob dixit
2 usquequo adfligitis animam meam et adteritis me
sermonibus
3 en decies confunditis me et non
erubescitis opprimentes me
4 nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea
5 at vos contra me erigimini et arguitis me
obprobriis meis
6 saltim nunc intellegite quia Deus non
aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit
7 ecce clamabo vim patiens et nemo audiet
vociferabor et non est qui iudicet
8 semitam meam circumsepsit et transire non
possum et in calle meo tenebras posuit
9 spoliavit me gloria mea et abstulit
coronam de capite meo
10 destruxit me undique et pereo et quasi
evulsae arbori abstulit spem meam
11 iratus est contra me furor eius et sic me
habuit quasi hostem suum
12 simul venerunt latrones eius et fecerunt
sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum
13 fratres meos longe fecit a me et noti mei
quasi alieni recesserunt a me
14 dereliquerunt me propinqui mei et qui me
noverant obliti sunt mei
15 inquilini domus meae et ancillae meae
sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum
16 servum meum vocavi et non respondit ore proprio
deprecabar illum
17 halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios
uteri mei
18 stulti quoque despiciebant me et cum ab
eis recessissem detrahebant mihi
19 abominati sunt me quondam consiliarii mei
et quem maxime diligebam aversatus est me
20 pelli meae consumptis carnibus adhesit os
meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos
21 miseremini mei miseremini mei saltim vos amici
mei quia manus Domini tetigit me
22 quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis
saturamini
23 quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis
mihi det ut exarentur in libro
24 stilo ferreo et plumbi lammina vel certe
sculpantur in silice
25 scio enim quod redemptor meus vivat et in
novissimo de terra surrecturus sim
26 et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea
videbo Deum
27 quem visurus sum ego ipse et oculi mei
conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo
28 quare ergo nunc dicitis persequamur eum et
radicem verbi inveniamus contra eum
29 fugite ergo a facie gladii quoniam ultor
iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium
|